Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 19, S. 40
XXI.
1293. Aug. i.
Xn Nomine Domini Amen. Quoniam oblivionis incursu ea que fiunt in tempore, velut umbra declinans a memoria hominum labuntur cum tempore, necessarium est acta quorum- libet scripture testimonio roborari. Ad noticiam igitur universorum et singulorum hoc scriptum intuencium volomus pervenire, Quod Nos Premislius Dei gratia Dux Rathyborien- sis, Religiosis viris fratribus in Cernouans pro nomine Christi degentibus, villam eorundem que Ksegnice wlgariter nominatur, in nostro sitam dominio, Iure Theotonico locandam per virum providum Velantam, aut ipsius legittimum successorem, dictorum fratrum acclinati precibus, dedimus liberam opcionem, ac plenariam facultatem. Addicientes quod quicumque in hereditate nominate ville vocati et locati fuerint, ab exactionibus, solucionibus, necnon serviciis cuiuscumque generis, nostrum contingentibus dominium, una cum solteto predicto Velanta ac eius posteris, gaudeant sedecim annorum omnimoda libertate. In cuius rei evi- dens testimonium hanc litteiam super hiis conscriptam, Sigillo nostro fecimus conmuniri. Datum Rathybor Anno dominiM°.CC°.LXXXX°.tercio, Ad VinculaPetri,PresentibusThoma Iudice curie nostre, Iascone subcamerario, Adam thezaurario, Adam subvenatore, Boguta,
') 1290 war die dritte Indiction.
21
Gothardo, Militibus noetris, Tilkone Canonico S. Thome, Iascone de Psow, Capellanis nostris, et aliis quam pluribus.
Anhangend das Wappensiegel Premisls mit der Umschrift: S. PMISLII. DEI. GRA. DVC. RATHIBORIENS.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 19, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/e1485676-6c29-42cb-9547-a9dc457fbaea/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success