Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XVIII. , S. 68
Nr. XVIII.
'D. d. (1232.)
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Conradus dei gratia Caminensis episcopus uniuersis, tarn presentibus, quam futuris, presens scriptum legentibus in perpetuum. Bonum est et omnino anime fructuosum, sie seminare in hoc mundo, ut extreme messionis tempore in celo cum exultatione manipulos collocemus. Quapropter notum esse uolumus uniuersis, quod, cum accessisset ad .nos petitio uiri uenerabilis domini Thetmari abbatis in Dargun, piis. cupientes annuere postulationibus, eidem domino Thetmaro fra- tribusque loci predicti ius patronatus, quod bannum uocamus, in ecclesiis sue iurisdiotionis, uidelicet Rokeniz, Kalenth, Polchov, et non solum in constructs, uerum etiam in con s truen dis pia liberalitate cum consensu capituli nostri contulimus perpetuo possidendum. Et ne ab aliquo successorum nostrorum presens ualeat actio reuoeari vel aliqua predictis fratribus oriri possit calumpnia, quod absit, sigilli nostri appensione et testium subscriptione presens autenticum decreuimus roborandum. Huius
49
rei testes sunt: Godscalcus abbas de Stolp, Pallo abbas de Colbaz, Florentius decanus in Camyn, Jacobus dapifer de Camyn, Pris- cebur castellanus deStetyn et alii quam plures.
Auf einem kleinen Pergament in kleiner Minuskel und mit verlängerter Eingangsformel. An einer blauen Schnur hängt des Bischofs Siegel, wie an Nr. XVII.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/0ed83c82-cefe-4af7-ab3f-7f35118aa336/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success