Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XIV. , S. 60
Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XIV. , S. 60
Nr. XIV.
(1228.)
In nomine sancte et intliuidue trinitatis. Ego War- tizlaus Diminensium et Pomeranorum dux uniuersis Christi fidelibus salutem in perpetuum. A Christo Christiani uocamur, cuius uocabuli plene par ticipes erimus, si probabilium virorum et uere Christia- norum imitatores extiterimus, qui temporalia et ad momentum statere nutantia pro eternis et indefectiuis felici mereimonio commutarunt. Nos igitur, illorum illuminati exemplo, tam mqdernis, quam posteris, tam presentibus, quam absentibus notum faeimus, quoniam, que patres nostri ad sustentationem ecclesiasticarum et spiritualium personarum contulerunt, rata et incon- uulsa haberi desideramus. Hinc est, quod quandam uillam Drenuuiz nuncupatam, Christi famulis in
41
i
/
Dargun, fratribus ordinis Cisterciensis, pro anima patris nostri Cazimeri collatam, sed minus ipsorum usibus, quia suburbana, acomodam, nostris uero necessitatibus perutilem, in quandam uillam, que Zlutow dicitur, cum ter- minis suis et omnibus atinensiis, absque omni diuersitate nominum et reclamatione, ipsis fratri bus commutando instauramus. Ne igitur ista conuentio diuturnitate temporum ualeat aboleri, huius carte munimentis commendamus et sigiUi nostri apen- tione confirmamus; si uero iniquorum quisquam dia bolica suggestione uel propria prauitate huic facto presumpserit refragari, ponimus eius partem cum dath[an] et abir[am], qui uiui a terra absorti ad inferos descenderunt. Huius donationis testes sunt: Dominus Conradus Caminensis episcopus, Otto abbas Belbucensis, Robertus prepositus Diminensis, Tessemarus castellanus Diminensis, Dobe- marus camerarius, Andreas tribunus, Janic deVirchene, Dobezlaus filius Rocilli, Duzic, Nacimer, Wargine castellanus de Camin, Stoizlazf tribunus) Pribizlaus, Paulus, Bar- tolomeus.
Auf Pergament in einer fetten Minuskel ; die dick aufliegende Schrift ist an vielen Stellen abgefallen, Iässt sich aber noch an den Eindrücken erkennen. An linnenen Fäden hängt ein Siegel, wie an Nr. VIII.
42
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/2baafc7a-089b-4d78-9075-a9587b971e82/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success