Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. IV. , S. 34
Nr. IV.
Kazimarus dei gratia dux Pomeranorum omni bus hanc paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus credentium. Igitur quia rmmdus in maligno positus est, et non est qui faciat bonum, sed quam plures sint, qui ecclesiam dei et maxime uiros eccle- siasticos persecuntur, congruum est, ut principes populorum et qui dominantur eorum, qui sunt uelud in quadam spec[ul]a constituti, non solum uineam domini a uulpeculis tueantur, sed eos, qui eiusdem uinee sunt
15
cultores et diuino seruitio specialiter sunt addict!, de rerum suarum habundantia temporalibus sustineant ali- mentis, ut, cum idem uiri spirituales ad conquirendam uite procurationem non coguntur exterius laborare, interius cuín maiori securitate et sollicitius deum pro fidelibus habeant exoratum. Huius ergo rei gratia notum facimus uniuersis, tam presentibus, quam futu- ris, quod nos ob remunerationem domini nostri et
°
reuerentiam beate uirginis claustro Dargun et fra- tribus cysterciensis ordinis ibidem deo iugiter famu- lantibus, quoddam predium Polchowe nomine, similiter et totam adiacentem solitudinem, que Geresowe uel Chowale dicitur, cum distinctione et metis terminorum cum omni libertate contradidimus irreuocabiliter possidendum. Qui termini sunt tales: Incipiunt primum in quodam uado, per quod fluit riuu- lus hyemalis ex uicina palude et statim ruit in ualle proxima, que ut fossa est disposita; ab illa [uado] respiciunt contra uiam regiam, que ducit de Lü chow e in Lauena, et uadunt directe ad quendam cumulum lapidum, quorum quatuor alii[s] [su]nt eminentiores; iuxta hos iacent alii lapides terre affixi, quorum unus scissus est medius, super quos positus est lapis pregrandis; ab illo loco tendunt ad quandam uallem rotundam et profundam; ab illa ualle transeunt per ultra uicinam paludem et uadunt ad unum lapidem terre aflixum non longe a •uia regia; ab illo lapide respiciunt contra Ri riso we et uadunt ad quoddam uadum, quod uiantibus prestat transitum de Rinsowe in Lauena; ab illo uado
16
per adiacentem paludem durant, quousque cadant in
rîuo, qui Polch o uocatur, et sic per omnem ipsius
riui defluxum descendunt et conterminant uillam
Pole h owe et totam supra dictam solitudinem, donec
ubi in se recipit riuulum, qui de quodam stagno effluit,
quod stagnum totum est in terminis; ab illo stagno
respiciunt contra uillam Walic et currant lento
tractu per unam rigam, quousque obviam habeant
unum riuum, qui currit inter uillam Walic, Je-
resowe, Chowale, Polchowe. Ne autem hoc
factum nostrum ab heredibus nostris seu ab aliquo
successorum nostrorum possit uiolari, presenti scri[pto]
cum appensione sigîlli nostri et testium subscriptione
irrefragabiliter communiuimus. Testes hii sunt: Si-
guwinus episcopus Caminensis, Sifridus abbas in
Stolp, Rogerus abbas in Grobe, Rochillus, Ra-
tiszlauus de Scorintin, Chemko, Walic et alii
quam plures de curia nostra. Datum in Dimin publice
anno gratie M°CC°XVI°, VI idus Februarii.
D is Pergament dieser, in einer dicken, unreinen Minuskel ge schriebenen Urkunde hat in der Mitte durch Moder so sehr gelitten, dass sie mitten auseinander gefallen ist; die beiden Hälften hangen nur noch mit einem schmalen Streifen zu sammen; auch ist die Schrift an manchen Stellen sehr ver gangen. An einer Schnur von ungebleichten linnenen Fäden hängt Kasimirs rundes Reutersiegel: dem Beschauer rechts hin reitet eine geharnischte Figur mit Schild und befahnter Lanze; der übrige Theil des Siegelfeldes ist mit Blumen ranken ausgefüllt; Umschrift:
Hh käzimärvs. Da vm.
17
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/33c76de9-e0c7-4f8b-9431-f07e38a21e7a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success