Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. X. , S. 52
Nr. X.
D. d. 1226. Julii 6.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wartiscla- uus dei gratia dux Pomeranorum et Diminen- sium vniuersis sancte ecclesie filiis perpetuam in Christo salutem. Ouoniam hominum facta per uelo- cem cursum temporum et etatum obscurantur, nisi scriptis autenticis posterorum memorie commenden- tur, ideirco habundantis cautele suadet utilitas, ut qui uult piis muneribus aut donis anime sue consequi salutem, opus pietatis factum per scripta studeat tradere notitie posteritatis. Hinc est quod ad uniuersorum presentium et futurorum notitiam peruenire uolumus, quod nos uillam, que Bolentin dicitur, claustro Dar gun et fratribus ibidem cum omni iure con tu
33
limus possidendam; sed quia hec uilla Bolentin minus usibus eorum apta uidebatur, ipsis fra- tribus instantibus banc uillam per aliam, que Pinnowe dicitur, cum adiacente quadam soli- tudine, Golisowe nomine, cum subscriptis terminis iii concambium rationabiliter commutauimus. Qui termini tales sunt: Incipiunt primo in Pena flu- mine et ascendunt contra orientem per adiacentem uallem, a dextris haben tem quercum magnam, usque ad quandam paludem, ex qua tempore niuis et pluuie effluit riuulus, qui per eandem uallem descendit et cadit in ipsam Pen am; et ab illa palude uadunt directe contra lapidem, quem sclaui Doberisce- came uocant, qui stat in radice montis in ualle; ab illo termini tendunt ad alium lapidem, inxta se haben- tem quercum cruçe signatam; ab illo loco recto tractu pergunt ad unum lapidem, qui stat erectus iuxta extremitatem paludis cuiusdam satis longe, qui lapis fracmen habet in sinistra latere; ab illo recto cursu uadunt usque Tarnowe quondam uillam, que tota est in terminis; a Tarnowe tendunt directe ad aliam uillam Zarnowe, que tota est in ter minis istis; a Zarnowe flectuntur contra aquilonem et uadunt ad quendam cumulum, sepulcra uideli- cet antiquorum; ab illo loco uergunt contra palu dem magnam, que conterminalis est inter Goli sowe et Gustislave, et per eandem paludem semper durant incedentes, donec ex opposito habeant uallem, in qua iacet ligneus pons, que media est inter Graba et Gustislave; ab illa uilla flectun
3
34
tur ad occidentalem plagani et incedunt recto tramite usque ad quoddam stagnum, quod eisdemtermini's includitur, et illud pertranseunt, donec ueniant ad mon- tem altum, qui iacet in littore ipsius stagni, a quo descendunt et uadunt ad quoddam stagnum curuum, quod Golesowe uocatur; ab illo uadunt in vallem profundam, que iacet inter Ducowe et Pin- nowe, et per eandem descendunt et cadunt in Penam. Homines, quos ipsi ibi locauerint, liberos ab aduoca- tia, vrbium edificatione, ab expeditione, pontium posi- tione et ab omni seruitio dimisimus, ita ut nemini quicquam debeant ex debito, nisi soli deo et claustro. Ne igitur hoc nostrum concambium ab aliquo in po- sterum irritetur, illud duximus sigilli nostri impressione et presenti littera communire. Testes sunt: domp- nus Conradus Caminensis episcopus hoc no- mine secundus, Rotbertus prepositus, Heinricus plebanus ibidem, Rochillus castellanus Dimi- nensis, Andreas tribunus, Dobemarus came- rarius noster. Actasunthecanno gratie M°CC°XXVI, II nonas Julii.
Pergament und Schrift wie bei der vorhergehenden Urkunde. Von dem Siegelbande aus weissen linnenen Fäden ist das Siegel beinahe spurlos abgefallen.
35
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. X. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/65ce2890-279f-42b3-bcaf-290312be0aaa/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success