Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XC. , S. 216
Nr. XC.
Vniuersis hanc litteram visuris Arnoldus miles dictus de Sconenvelde salutem in omnium salua- tore. Tenore presencium protestor vniuersis, quod ego de consensu coniugis mee domine Beatricis ac ceterorum heredum meorum contuli monasterio Dargunensi ad structuram noue capelle, vt in ea construatur altare in honorem beatorum apostolorum Symonis et Jude, duos mansos sitos in villa Twidorp, quos quidem mansos a dicta ecdesia in feodo tenui, sed hereditare potui, de quibus eciam omnia, que spectant ad altare predictum, videlicet calix, liber missalis et cetera necessaria sunt comparanda, quatinus vna cum predicta coniuge mea particeps fiam omnium missarum in dicto altari dicendarum, hoc addito, si quispiam abbas, qui tunc ibidem pro tempore fùérit, dictorum mansorum censum tam Capelle, quam altari memorato perpetuo deseruire uoluerit et hanc meam donacionem infringere voluerit, licebit amicis meis de dictis mansis se intromittere et de ipsorum redditibus neçessaria capelle et altaris
197
m[¿wwír]are, hoc eciam adiecto, quod primum cum mortuus fuero, predict i mansi duo cum aliîs quatuor mansis iu Twidorp sitis dicte ecclesie Dargunensi sine vlla contradictione cum omni iudicio libere et absolute pertinebunt In cuius rei testimonium pre sentem litteram sigillo meo communiui. Testes huius rei sunt: Fridericus et Hinricus dicti Wipes, milites, Fridericus de Broke, Johannes de Gutcekowe, Rauen, famuli, et alii quam plures. Acta sunt hec Dargun feria quinta post Letare anno domini M°CC° nonagesimo secundo, indictione quinta.
Auf Pergament in cursivischer Minuskel. An einem Perga- inentstreifen hängt ein dreiseitiges Siegel aus grünem Wachs. Auf dem leeren Siegelfelde liegt schräg links ein Band mit zwei Reihen Blumenkelchen oder Rosetten besetzt.
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XC. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/743c3f0a-b8f0-4f6e-b943-b4c6d400f9b3/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success