Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. I. , S. 21
Nr. I.
+ In nomine sancte et ¡ndiuidue trinitatis. Ego Berno del gratia sancte Zuerinensis ecclesie episcopus licet indignus tam futuris, quam presentibus in perpetuum. Piis et iustis fratrum de Dargon precibus pulsati, quatinus scripto, sigilli nostri im- pressione signato, testimonium eis in perpetuum per- hiberemus de his, que in nostra presentia facta sunt, et quod tunc uoee uiua corroborauimus et canonice confirmauimus, etiam uoce scripta in perpe tuum corroboraremus et confirmaremus iuxta consue- tudinem sancte ecclesie, presentem paginulam con- scripsimus et, sigilli nostri appensione munitam, in testimonium fidele perpetuo conseruandam eis tradi- dimus. Factum namque est in nostra presentia, quod dominus Kazimarus Diminensium et Poméra- norum uenerabilis princeps, dum altare in honore beate et intemerate dei genitricis semper uirginis Marie in prima capellula in Dargon consecraremus,
2
quod et primum consecratum est in tota Circipen, cui et ob hoc iure maior debetur reuerentia, offerret in perpetuum super ipsum altare, eius consecratione completa, ad dei honorem et gloriose semper uirginis Marie et sanctissimi confessoris domini Benedicti, in suam suorumque salutem, decem marcas nummorum singulis annis de taberna, que est in Lucho, et duarum sartaginum sal coquentium sedes in Col- biarg et dimidíetatem capture piscium, quam habuit in prima parte Pene fluminis, nam aliam dimidietatem supradictis fratribus antea in per petuum donauerat, et quartam partem putei salis in Tolenz in predio uille Zuillemari Tessemeris, et quicquid Miregrauus et sui fra- tres in terris, siluis, pratis et aquis, cum molen- dino, ecclesie de Dargon et fratrum usibus in ea deo famulantium in perpetuum donauerant, ipse etiam sollemni sua donatione in perpetuum confirmans do- nauit. Eodem etiam tempore contulimus et nos in perpetuum de paruo et tenui redditu episcopatus nostri septem marcas nummorum singulis annis super idem altare pro nostra successorumque nostrorum salute prefatorum fratrum usibus profuturas. Quibus omnibus rite completis, prefatas donationes ecclesie de Dargon omnes, et factas et faciendas, et approbatione eas corroborantes, deo gratias egimus, et pro earum largitoribus et conseruatoribus inuocauimus et inuo- camus eius misericordiam, et inconuulsas in perpetuum confirmantes!, conuulsores earum et inuasores anathe- mate perpetuo percussimus et percutimus, ponentes
3
t
sortem eorum cum Dathan et Abiron et Juda domini traditore, quorum ipsi se socios fecerint, contra pro hibitum propbanas manus in sacra extendendo et Christum in seruis suis persequendo, nisi conuersi penitentiam egerint et a malignitatibus suis prorsus cessauerint. Sunt autem eorum, que facta testamur nobiscum et testes, qui aderant presentes, quorum no mina subscripta sunt: Walbertus abbas deEsrom, Walterus prepositus de Groba, Helwicus ad- huc tunc prepositus de Stolp; laici autem: Dirsico, Miregrauus et fratres ejus Monic, Coti- marus, etquotquotad prefatam consecrationem conuenerant. Termini vero possessionis, quam Miregrauus et fratres sui prefate ecclesie de Dargon, ut supra dictum, est, dederunt, domino Kazimaro annuente et confirmante, incipiunt in am ne R o к e n i z et - ab eo ascendunt uersus orientem per riuulum quendam in quoddam stagnum, a quo et ipse exit, quod iacet inter uillam Mal ach et Coueniz, et ab illo flectuntur ad meridiem idtra monticulum uicinum in quandam uallem profundam et longam usque in uiam, que per se de Dimin uiantes deducit ad Dargon et Lucho, per quam flectuntur ad orien tem et deducuntur per eandem uiam usque in pontem Bugutiza et ab illo transeunt per paludem contra uillam Liu in per duas partes eiusdem paludis, et inde flectuntur et tendunt usque in Pen am, per quam ascendunt contra meridiem, donec ueniant in oppositum riuuli, qui uoeatur Zimulubu, et tunc ascendunt per
paludem ab ipsa Pena in eundem riuulum usque ad
f
1
4
solidam terrain, a quo reflectuntur ad aquilonem per marginem terre, donec ueniant in oppositum uallis meridiei propinquioris a monasterio, in quam et ascendunt per paludem ascendentem usque in uiam, que uadit a monasterio in Kuzize, qua transita ascendunt per paludem, que in eadem ualle est, uersus occidentem, et ab illa in tres lapides terre affixos, et ab Ulis per arbores cruce notatas in unum magnum lapidem terre etiam affixum, et ab illo per cruce signatas arbores in duos lapides similiter terre affixos ad orientem cuiusdam tilie decorticate, et ab Ulis trans- eunt siluam per arbores signatas usque in uallem, que descendit ad pontem minorem per cuius uallis medium et eiusdem pontis et ei adiacentem ab occi dente paludem in riuulum Ruthnic, per quam descen- dunt in Penam. He sunt elemosine, que ecclesie in Dargon et fratribus inibi- deo famulantibus et famulaturis in nostra presentia a prefato principe do mino Kazimaro et commemoratis suis baronibus et aliis fidelibus collate sunt. Quorum et simul astan- tium precibus pie pulsati easdem elemosinas prefate ecclesie confirmauimus et confirmamus in perpetuum iure ecclesiastico et more et a deo nobis collata auc- toritate, prohibentes ab eis omnem calumpniam et in- uasionem sub anathemate. Quicunque autem temerario ausu huic nostre confirmationi et canonice prohibitioni contraierit, et aliquid de his, que declarat presens pagina prefatis fratribus esse collata, sibi usurpando imminuere attemptauerit, imminuat deus partem suam de regno suo, et cum Dathan et Abiron ponat et, nisi
5
resipiscaT et digne deo satisfecerit, in perpetuum ana thema sit. Fiat, fiat. Amen. Seruanti autem pacem predictis fratribus de Dargon et supra[dict]arum pos- sessionum terminis, conseruet ei deus et in presenti seculo pacem, et post huius uite curricula ditet eum beatitudine eterna. Amen. Facta sunt autem bec ab incarnatione domini anno M°C°LXXeIII°, epacta XVa, concurrente II°, indictione Ia, pridie kal. Decembris.
Die Urkunde, auf einem grossen, quadratischen, wohl erhaltenen Pergament, ist in einer schönen, kräftigen Minuskel ge schrieben, die Eingangszeile mit verlängerter Schrift. An einer Schnur von ungebleichten linnenen Fäden hängt Berno's wohlerhaltenes Siegel, von ungeläutertem Wachs, mit einem braunen Firniss überzogen, in elliptischer Form, mit dem Bilde eines stehenden Bischofs, in der linken Hand den Stab haltend, die rechte zum Segen erhoben; Umschrift:
* вагою- Dai- GRÄÖIÄ. MAGNOPOLITÄNVS apa.
Indiction und andere Ncbenbestiinmuiigen des Jahres sind, wie häufig, unrichtig. -
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. I. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/89130879-4967-4047-b91a-2dded1f423b2/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success