Meklenburgische Urkunden - Urkunden des Klosters Dargun Band I., Nr. Nr. XU. , S. 57
Nr. XU.
. (1226—1227.)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego War- tizlaus tlei gratia Sclauorum dux vniuersis scrip tum hoc inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Vniuersitati fidelium tam presentium, quam futurorum significo, quod dilectus homo noster D o b e z - laus, bone memorie fidelis hominis nostri R o chilli quondam in Dimin borgrauii filius, cum nobili matrona matre sua Anna et aliis quam pluribus terre nostre nobilibus ad me ueniens non sine gemitu conquestus est, quod predictus pater eius Rochillus uiam uniuerse carnis Ingrediens mul- tis eum debitis obligatum reliquerit, vnde idem Dobez- laus pro salute anime patris pie mouebatur, sed de omnibus mobilibus sibi a patre relictis debita soluere non suftecit, accedens ergo ad uenerabilem auitam meam Anastasiam, Pomeranie ducis- sam, ab ipsa humili prece obtihuit, ut ea intercedente, cuius voluntati aliquid negare mihi nefas fuerat, per- mitterem, ut uillam, que Bralin dicitur, longo tem pore desertam, cum suis atinentiis uendere liceret et
38
de uendite uille precio debita patris solueret. Ego autem reuerentiam predicte ducisse auite mee et peti- tionem nobilium тeoгшп intuens, ut predicta uffla uenderetur, concessi. Dobezlavs itaque, bono circa fratres de Dargun ductus affectu, malensque eorum usibus, quam aliorum, iam predictum predium deseruire, . accepta ab ipsis emptionis pecunia uendidit. Quam uenditionem ratam habere volens, В ral in cum omni bus attinentiis suis beate virgini Marie ad usus fratrum in Dargun diuine remunerationis intuitu libens offero cum omni libertate, qua cetera bona sua a progenitoribus meis et a me possident, in perpetuum possidendum, sigilli mei impressione con- firmans omninoque inhibens, ne aliquis in posterum eosdem fratres super hoc facto et mea donatione tur bare presumat. Huius donationis testes sunt: venera- bilis pater noster Cenradus Caminensis episco- pus, Robertus prepositus, Heinricus, Michael, Gosuinus, Helias, sacerdotes; Eicoldus notarius, Dobermarus, Mirezlauus, Paulus, Andreas et alii quam plures.
Auf Pergament mit einer fetten Minuskel und verlängerter Ein gangsformel. An einer gelblichen, geflochtenen linnenen Schnur hängt ein Siegel, wie an Nr. VIII.
39
Kloster Dargun, ed. Lisch, 1837 (Google data) Nr. XU. , in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterDargun/b38d490e-4625-476c-babc-6fc365b18b95/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success