Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 334, S. 293
In nomine Domini nostri Iesu Christi, amen. Nos Hein- ricus prior totusque conventus Dominici Sepulchri extra mu ros Spirenses. Tenore presentium recognoscimus et publice confitemur, quod nos considerantes onera debitorum, quibus domus nostra predicta multipliciter extitit pregravata, et cot- tidie usurarum dampna gravia accreverunt, ita quod, nisi ce- leri remedio huiusmodi debita solveremus, ipsa domus ad in- teritum irrecuperabiliter deveniret. Unde nos provida delibe- ratione prehabita, et super premissis sepius convenientes in unum consideravimus, quod per nullam aliam viam quam per infra scriptam venditionem huiusmodi dampnis et periculis potuimus obviare. Consideratis igitur premissis unanimi volun tate propter nostre domus predicte utilitatem evidentem et necessitatem urgentem, cum per venditionem sive alienationem aliorum bonorum nostrorum non possemus nostre domui ita utiliter subvenire, vendidimus et tradidimus viris religiosis . . abbati et . . conventui monasterii in Otterburg, ordinis Cy- sterc. Mogunt. dyecesis, redditus perpetuos sive pensiones du- centorum maldrorum siliginis bone et legalis mensure Wor- mat. pro nongentis libris Hallens. cum non possemus ab emptore aliquo plus habere, quam pecuniam confitemur nos ab eisdem . . abbate et conventu integraliter recepisse nobis- que solutam et numeratam esse, et in nostros ac dicte do mus usus necessarios fore conversam, exceptioni non nume rate pecunie, non tradite, non solute et in dictos usus neces
284
sarios converse renuntiantes expresse. Promittimus quoque sol- lempni stipulatione interveniente predictis . . abbati et con- ventui in Otterburg in omnem eventum, grandine, exercitu, sterilitate terre et omni exceptione iuris et facti in contra- rium non obstante, solvere, dare et Wormatiam presentare, antequamcunque domum voluerint, nostris periculis, laboribus et expensis singulis annis infra assumptionis et nativitatis beate Virginis duo festa redditus sive pensiones predictas de omni bus proventibus sive redditibus tam decime nostre quam om nium bonorum nostrorum aliorum, que habemus in villa Kircheim prope castrum Bolanden, nec non in Byschovesheim, Budersheim, in veteri Bolanden et in terminis earundem, seu in omnibus locis aliis pertinentibus ad easdem. Ad maiorem vero certitudinem solutionis et presentationis pensionum pre- dictarum, prout superius est expressum, promittimus abbati et conventui supradictis stipulantibus fructus decime villarum predictarum singulis annis, cum eas per nos et nostram fami- liam colligere noluerimus, locare pro tanta quantitate, quam nobis tempore locationis decimarum ante messes alius sive alii pro dicta decima exhibebunt, omni fraude et dolo ex cluais, et banc locationem offeremus eisdem. Quodsi eam ac- ceptare noluerint, ex tunc sive nos dictam decimam colligere, sive aliis eam locare quotiescunque contigerit, dicti . . abbas et conventus ad omnes fructus et proventus tam decime quam aliorum bonorum predictorum respectum habebunt pro solu- tione et presentatione loco, forma et tempore premissis sup- plendis, nec aliquibus locationem huiusmodi faciemus, nisi prius ante omnia ipsis . . abbati et. . conventui de premis sis omnibus adimplendis sufficientem et ydoneam exhibeant cautionem, dantes insuper eis liberam potestatem arrestandi, ocupandi, et etiam auctoritate propria incadendi eosdem fruc tus et proventus, si ipsis visum fuerit in premissis vel etiam eorum aliquo obstaculum vel periculum imminere. Ceterum si per grandinem vel exercitum, sterilitatem vel per quem- cunque casum alium sinistrum non posset satisfieri . . abbati et . . conventui memoratis, nichilominus nos eisdem tenebi- mur satisfacere plenarie de pensionibus prenotatis sub forma prescripta de omnibus aliis bonis nostris.
Vice versa quoque predicti . . abbas et conventus spon tanea voluntate et ex mera liberalitate nobis gratiam facientes
285
sollempniter promiserunt, quod quandocunque ante festum beati Georgii voluerimus reemere cum nostra propria pecunia pen siones predictas nobis et nostre, domui per mansuras, omni fraude et dolo vendendi vel procurandi alicui alteri penitus circumscriptis, eisque obtulerimus summam pecunie supradic- tam, nobis revendent pensiones supradictas, et ab earum so- lutione erimus liberati, ita sane quod si medietatem pensio- num predictarum reemere et medietatem summe predicte of- ferre voluerimus, et non minus, ad id liberam habebimus fa- cultatem, et ex tunc cessabit solutio medietatis pensionum annua predictarum. Et nichilominus simili modo et eodem tempore reemere potuerimus residuam pensionem. Est etiam huic contractui hoc adiectum, quod si ullo umquam tempore ex grandine, exercitu, sterilitate aut quocunque casu in solu- tione et presentatione predictarum pensionum fuerimus negli gentes, ex tunc infra assumptionis et nativitatis beate Virginis festa predicta sequentis anni neglectum una cum pensionibus debitis totaliter persolvemus. De quo neglecto et pensionibus, ut est dictum, si predictis . . abbati et conventui usque ad purificationem proximo sequentem in centum maldris reman- serimus obligati, ex tunc mox ipso facto gratia et omni iure reemptionis privati erimus, et ex tunc ut ex nunc eisdem renuntiamus expresse. Et nichilominus ad solutionem totius neglecti erimus obligati de pensionibus et proventibus supra- di'ctis.
Preterea publice profitemur nos prefatis . . abbati et . . conventui fructus et proventus prescriptos in iudicio villarum predictarum coram iudicibus et scabinis secundum consuetudi- nem earundem tytulo ypothece sive pignoris sollempniter re signasse pro premissis omnibus observandis; cum hoc nichilo minus eisdem precavere plene volentes promiüimus ipsis ad- versus omnem hominem warandiam in perpetuum facere om nium premissorum, eosque ab omni impetitione et molestatione ex parte nostra proventuris eximere et reddere liberos et in- dempnes. Que omnia et singula supradicta rata et firma habere et tenere et inviolabiliter observare promittimus . . abbati et conventui supradictis, stipulantibus sub ypotheca et obligatione omnium bonorum nostrorum, quod si in premissis vel in aliquo eorum fuerit contraventum, et ex hoc ipsos . . ab baten! et conventum expensas, dampna et interesse contigerit
286
sustinere, promittimus eis omnia huiusmodi refundere et ple- narie resarcire, et super eis procuratoris ipsorum stare sim- plici iuramento sine aliqua probatione alia vel exactione iu- dicis requirenda. Porro eligimus spontanea voluntate, quod si nos, quod absit, contra premissa vel eorum aliquid ullo umquam tempore venerimus, predicti abbas et conventus possint et debeant nos coram quocunque iudice vel iudicibus ordinariis vel delegatis in causam trahere et ius suum prosequi, nulla nobis exemptionis, exceptionis vel privilegii ope in con- trarium suffragante renuntiantes quoad omnia et singula supra- dicta exceptioni doli mali, in factum actioni, conditioni indebiti ob causam et sine causa, sive ex iniusta causa, omni privilegio et indulto, et omnibus litteris et gratis concessis vel concedendis a sede apostolica vel aliunde, beneficio restitutionis in integrum, et omni appellationis remedio, conventioni iudicum et locorum constitutioni, etiam qua cavetur, nequis ultra dictas duas vel unam extra suam dyecesim evocetur, omnique iuris auxilio canonici vel civilis, et specialiter iuri dicenti generalem renun- tiationem non valere, omnibusque aliis, que contra premissa vel eorum aliquid possent obiici vel opponi. In quorum om nium testimonium et debitam roboris firmitatem presentes lit- teras scribi fecimus, et eas venerabilis domini Wolpodouis in Denkendorf ac domorum dominici sepulchri per Alemanniam prepositi constituti, iudicum quoque Spirensium et nostris sigil- lis fecimus communiri. Nos quoque Wolpodo prepositus et iudices supradicti recognoscimus, nos ad petitionem predictorum . . prioris et conventus sigilla nostra presentibus litteris appen- disse; nos quoque Wolpodonem prepositum nostrum consen- sum volantarium et expressum adhibuisse venditioni supradicte et omnibus in litteris his expressis in robur debitum perpetue firmitatis. Acta sunt hec Spire anno Domini m.cce. octavo, Ambrosii, presentibus Ebelino ante monasterium, Engelmanno quondam sculteto, Gothscalco dicto Schaf, Iringo dicto Gebur, filio quondam dicti Mebrot et aliis quam pluribus fide dignis ad hoc vocatis testibus et rogatis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 334, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/038b3b4d-d138-4ab7-8f2c-df4f401c30a9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success