Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 305, S. 266
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 305, S. 266


Nos Fridericus comes et Iohanna nostra collateralis, comi- tissa de Liningen. Quum secundum apostolum nos stabimus ante tribunal Christi, retributionem secundum merita vel de merita recepturi, litteris presentibus publice profitemur et no- tum esse volumus universis, quod declaratione Lyessoheri, mi- litis nostri castrensis dilecti, sub iuramento fidelitatis instructi probabiliter et veraciter informati curiam religiosorum virorum .. abbatis et.. conventus in Otterburg dictam Sendelborne et bona attinentia, sitam inxta villam nostram Hospiren proprieta- tem esse veram et ab omni servitute et angaria seu precaria atque hospitalitate nobis vel nostris heredibus debenda liberam penitus et immunem, omnia quoque servitia in avena, pullis, refectione forestariorum, hospitalitate, precariis, vecturis seu angaria qualicunque nobis ibidem hucusque adiudicata, et per nos et nostros officiates recepta minus esse iusta et de consue- tudine indebita, non de iure. Attendentes igitur dictorum reli giosorum . . abbatis et conventus in Otterburg erga nos servitia et merita plurima nobis proficua atque grata, ipsis quoque ali- qualem vicem suorum meritorum refundere cupientes, speciali- ter pro nostrarum omniumque progenitorum nostrorum anima- rum remedio et salute, districtus quoque nostri statu prospero et felice, renuntiamus pro nobis et nostris heredibus in perpe- tuum omnibus servitiis in avena, pullis, lacte, vecturis, fore stariorum refectione seu quibuscunque aliis requisitionibus, pro- ventibus et servitiis, nobis de dicta curia Sendelburnen et bonis attinentibus hucusque adiudicatis et perceptis de consuetudine vel de iure, et eandem curiam cum omnibus bonis attinentibus liberam et immunem ab omni servitute nobis vel nostris here dibus debenda litteris presentibus publice et sollempniter pro- clamamus, dantes has litteras sepedictis religiosis viris. . abbati et. . conventui in Otterburg anno m.ccc.iiii. in die palmarum, sigi Horum nostrorum munimine roboratas in evidens testimo nium atque signum perpetue libertatis.
257
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 305, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/05a4561a-63ef-4c7b-99ba-dd76c01ec39c/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success