Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 159, S. 130
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 159, S. 130


Crafto scultetus . . scabini et universitas de parochia Trech- tingeshusen, constare cupimus universis presentem cedulam in spectuns, quod Heinricus de Witersbure et Ospirnis uxor sua communicata manu curiam suam in superiori Heimbach et vineam unam in Volmersbach sitam claustro de Otterburg pro remedio animarum suarum nobis presentibus et testificantibus legaverunt. Ita tamen, quod ipsi dictam curiam et vineam prefatam possidebunt pro tempore vite sue; viro etiam pre- dicto discedente mulier predicta ad tempora vite sue dicta bona nichilominus possidebit. Simili modo ipse possidebit bona pre dicta mortua muliere, et extunc ad predictum claustrum bona prehabita sine impedimento et questione cuiuslibet devolventur. Ut igitur hec optineant firmitatem, in presentia nostra, vide licet . . scabinorum et iudicum ville predjcte evidentius sunt tractata. Nos vero perhibentes testimonium evidens de premissis presentem cetulam conscribi fecimus et sigillo sculteti nostri prehabiti communiri. Sunt enim testes: Fridericus plebanus ibidem, Crafto scultetus, Embricho, Herdenus, Conradus de Tronhuse, Gotfridus de Laubersheim, Eberhardus de Rode, Conradus de Crallsheim scabini de Trechtingeshusen ; item Trutwinus scabinus de Heimbach et alii quam plures. Bona itaque predicta recepit frater Volkenandus in presentia nostra ex parte domini abbatis et conventus de Otterburg, ut est dictum. Actum anno Domini m.cc.lxviii. decimo die mensis aprilis.
121
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 159, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/0a0f5455-915e-4f80-8b52-7a874ffc2386/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success