useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 292
Signature: 292

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
297. Das kloster Otterberg giebt einen hof zu Worms in erbpacht. Worms 1303 märz 25.
Source Regest: Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 292, S. 250
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 292, S. 250

    Graphics: 
    x

    Iudices Wormatienses. Ad universorum notitiam presen- tibus volumus pervenire, quod constituti in presentia nostra religiosi viri frater Iohannes dictus abbas, totusque conventus in Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, recognove- runt et publice sunt confessi, quod pari et unanimi voluntate iusto locationis titulo locaverunt curiam ipsorum, que quon dam fuit Wernzonis aurifabri civis Wormat. in civitate Wor- mat. sitam, quam Elizabet, eiusdem Wernzonis relicta, Be- gina Wormat. ipsi conventui in Otterburg donatione inter vivos pro Deo contulit et donavit, Heinrico dicto Swarwurthe nomine puerorum suorum Heinrici, Wernheri et Elizabet ex sua uxore prima, scilicet Adelheide genitorum, quorum pue rorum mundiburdus est atque tutor, et Conrado dicto Visch

    241

    man, genero magistri Dylmanni sellatoris iure hereditario pro annuo censu decem librarum Hallens. mediam partem in fe- sto beati Remigii, quibus terminis census in civitate Wormat. communiter persolvuntur annis singulis de dicta curia solven- darum, quorum censuum tres libras Hallens. infra hinc et fe- stum beati Georgii proximum prenotati Heinricus nomine pue- rorum suorum predictorum et Conradus Vischeman a predicto conventu et a dicta curia absolvere tenebuntur cum sexaginta libris Hallens. pecunie numerate; et de eodem festo beati Geor gii usque ad festum penthecosten similiter unam libram cen- sualem cum viginti libris Hallens. absolvere tenebuntur, quibus quatuor libris Hallens. censualibus infra hinc et festum pen- thecostes, ut predicitur, absolutis et redemptis, curia prefata ex tunc manebit censualis conventui in Otterburg in sex libris Hallens. annuatim, quarum sex librarum Hallens. censualium duas libras a festo penthecostes proximo infra triennium pre- fato Heinricus vel sui pueri primi superius memorati et Con radus Vischeman et sui heredes tenebuntur absolvere cum qua- draginta libris Hallens. ; ita quod non minus quam unam lib- ram censualem pariter absolvant cum viginti libris Hallens. in simul et non divisim tribuendis. Pro quibus censibus, ut pre- tactum est, absolvendis pueri Heinrici Sarwurthen prenominati et Conradus Vischeman antedictus ipsis.. abbati et conventui in Ottirburg fideiussores in solidum constituerunt, scilicet Hein- ricum Sarwurthen, patrem dictorum puerorum, magistrum Dyl- mannum sellatorem, Iohannem fratrem suum et Heinricum dic tum Bockenheimere, cives Wormat. qui se coram nobis esse fideiussores legittimos astrinxerunt. Et si dicti census sex lib rarum non absolventur in terminis deputatis, commoniti tamdiu in hospitiis notoriis Wormatie fideiussionis sue debitum exe- quentur, donec dicti census sex librarum Hallens. absoluti fue- rint et redempti. Uno quoque fideiussorum decedente, quod absit, alter eque bonus infra quindenam predicto conventui sub monitione fideiussoria statuetur. Residue vero quatuor libre Hallens. censuales super dicta curia manebunt et ipsis. . ab bati et conventui annuatim debitis terminis persolvi debent de curia memorata. Est hoc etiam appositum, quod dictis pueris Heinrici Sarwurthen, Vischemanno et suis heredibus licitum est infra octennium, postquam sex libre Hallens. predicte re- dempte fuerint, quod dictas quatuor libras censuales similiter Osterberger ürkundenbuch. 16

    242

    absolvere poterunt, quamlibet libram censualem pro viginti libris Hallens., dummodo non minus quam unam libram una vice pariter absolvant, et ante solutionum terminos predictorum. Et si infra dictum tempus octo annorum ultimum censum qua tuor librarum Hallens. non absolverint, non habebunt de cetero absolutionem vel redemptionem censuum aliqualem. Insuper in dicta locatione curie est condictum, quod prefati pueri Heinrici Sarwurthen, quibus dicta curia pro media parte est concessa, Conradus Vischeman et sui heredes vel possessores curie cen sum, qui dominis de Summo et Mechtildi dicte Colonia debetur de fundo dicte curie, absque omni dampno .. abbatis et con- ventus expedient annuatim. Et pro certa et iusta warandia pa- randa dictis pueris et Conrado dicto Vischeman in curia supra- dicta abbas et conventus supradicti fideiussores constituerunt Heilmannum de picta domo et Petrum dictum Schoz, cives Wormat. quos a fideiussione huiusmodi promiserunt illesos et indempnes penitus conservare. In testimonium et robur omnium premissorum presentem litteram ad preces dictarum partium sigillo curie Wormatiensis dedimus roboratam. Datum anno Domini m.cce.ш. in festo annuntiationis Marie virginis gloriose.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.