Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 141, S. 118
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 141, S. 118


Nos Heinricus de Zweinbrucken, notum esse volumus pre- sentium inspectoribus universis, quod Bertholdus et uxor sua de Rodenbach coram sculteto (et) scabinis in figura iudicii dicte ville pariter constituti communicata manu et pari voto renun- tiaverunt omni actioni sive impetitioni, quam habebant vel ha bere poterant in bonis omnibus, que Marquardus et Offenia
109
uxor sua communicata manu ecclesie in Otterburg contulerunt, sive eadem bona sint in curiis, ortis, pratis et aliis quibuscun- que attinentibus bonis illis, renuntiantes in Gedingeze bonis eisdem. Renuntiaverunt etiam duobus iùrnalibus campestribus et dimidio, quos Theodericus dictus Dusentrittere quondam ha- bebat, et impetitioni cuilibet de eisdem, ita quod nunquam super premissis predicte ecclesie in Otterburg actionem inten tant vel procurabunt ab aliquo intentan, neque per ipsos, ne que ab heredibus eorundem. Testes qui premissis aderant sunt : dominus Fridericus abbas, Waltherus prior, Heinricus, Her- ricus de Bockenheim, Iohannes Militellus fratres de Otterburg, Hugo miles de Karlebach, Symon de Ysenburg nostri castrenses, Wernherus illius de Meti servus, Petrus et filius suus et plures alii fide digni. In cuius resignationis et renuntiationis de bonis predicte facte testimonium atque robur presentem litteram ad petitionem dominorum de Otterburg nostri sigilli munimine dedimus communitam. Acta sunt hec anno Domini m.cc.lxiii., in vigilia beate virginis Katherine.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 141, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/0e42b2f3-e074-4b9d-939d-444c215a9778/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success