Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 191, S. 153
Ego Arnoldus dictus de Montfort et Hildegardis collateralis mea. Tenore presentium protestamur et notum esse volumus universis presentibus et futuris, quod nos communicata manu parique consensu religiosis viris, G .. abbati et conventui de Otterburg in rubis nostris sive silvis apud Otterbach et Sant- bach et in omni confinio nostre iurisdictionis ibidem omnibus ipsorum animalibus cuiuscunque generis liberam et quietam evagationem in querendis pascuis, sive pratis temporibus suis, aquis, glandibus sine omni exactione, repulsione et inquieta- tione nostri aut nostrorum successorum dedimns et vendidimus, accedente consensu domini. . episcopi Spirensis et sui capituli maioris ecclesie, nostrorum feodatariorum in perpetuum ad utendam, non obstante ad quemcunque hominum predicta bona cum nostra iurisdictione pro tempore fuerint devoluta, licet huiusmodi libertatis et evagationis animalium venditio vel me moria in litteris, ad quemcunque devenerint dicta bona, habea- tur minime vel exprimatur. In cuius rei memoriam et debitam securitatem sigillo proprio et sigillis domini I. .. prepositi de Lutra, Eberhardi patrui mei canonici maioris ecclesie Worma- tiensis, domini Reinhardi de Honecken et civitatis Lutrensis presentem litteram dictis de Otterburg tradidimus communi- tam. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxv. Nos I... pre
144
positus de Lutra, Eberhardus canonicus Wormatiensis, Rein- hardus de Honecken, cives universi de Lutra publice proíitemur ad petitionem domini Arnoldi de Montfort nostra sigilla pre- sentibus apposuisse.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 191, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/1623fc34-b472-4691-aeee-d6adaa49814c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success