Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 253, S. 209
Nos iudices Wormat. Cunctis presentium inspectoribus cu- pimus esse notum, quod coram nobis in figura iudicii constituti Fridericus, Cunradus et Waltherus fratres de Hehenriet, armi- geri, nec non domina Katharina, dicti Friderici uxor legittima, domina Irmengardis, uxor legittima predicti Cunradi, et domina Iunta, uxor legittima Waltheri prelibati, manibus coadunatis et pari voto vendiderunt et tradiderunt, ac se vendidisse et tradi- disse presentibus publice sunt confessi domino . . abbati et con- ventui monasterii de Otterburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dye- cesis, et dicto eorum monasterio universa et singula bona sua, que habent in villis et terminis Flersheim superiori et Steinech- tenbohel, sive sint in curiis, domibus, areis, ortis, censibus, agris, pascuis, pratis, nemoribus et iuribus, ac aliis valoribus quibuscunque, quocumque nomine censeantur, quesita et inque- sita, pro pretio ducentarum et quinquaginta librarum Hallens. Iegalium et bonorum, quod utique pretium confessi sunt dicti coniuges se a prefatis domino . . abbate et conventu monasterii de Otterburg plene recepisse et in suam utilitatem fructuosam et heredum suorum convertisse integraliter et complete; trans- ferentes simul et semel libere et absolute in dictos dominum abbatem et conventum ac eorum monasterium antefatum pos
200
sessionem, proprietatem, dominium et aliud quodlibet ius, quod eis et alterutri eorum in dictis bonis universis et singulis com petere poterat quoquo modo. Et constituerunt se warandos in solidum pro se et suis heredibus universis bonorum eorundem omnium et singulorum omni eo iure, quo ipsi et eorum prede cessores eadem hactenus possederunt et tenuerunt, generaliter adversus omnem hominem, ut est iuris. Abrenuntiaverunt etiam dicte domine, videlicet domina Katharina dicti Friderici legiti ma, domina Irmengardis predicti Cunradi Iegittima, ac domina Iunta uxor Iegittima Waltheri sepefati, omne ius, quod eis et alterutri earum, tam ratione dotis seu donationis propter nup tias, quam alia de causa qualicumque in bonis prehabitis com petere poterat aut debebat. Insuper tam mares, quam femine prelibati renuntiaverunt et renuntiant presentibus publice et ex presse exceptioni dicti pretii non numerati, non traditi, non soluti, nec recepti, doli mali, in factum actioni, beneficio re- stitutionis in integrum et quo deceptis ultra dimidium iusti pretii subvenitur, nec non litteris seu privilegiis quibuscumque a sede apostolica vel aliunde impetratis seu impetrandis sub quacumque forma, cunctisque iuris clausulis canonici et civilis, consuetudinarii et statuti publici et privati, et iuri dicenti, ge nerales renuntiationes non valere, quibus iuvari possent ad veniendum contra premissa per se vel per alium, vel aliquod premissorum in iudicio vel extra, in posterum vel ad presens. Et in eorum testimonium et evidentiam perpetuam sigillum no strum ad preces dictorum coniugum, nec non domini.. abbatis prelibati, suo et conventus eius nomine id petentis, litteris pre sentibus duximus appendendum. Datum et actum anno Domini m.cc.xcш. in crastino annuntiationis beate Marie virginis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 253, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/1b39bf6b-ac64-4134-8a04-6af4f9f2fd4d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success