Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 8, S. 16
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 8, S. 16


Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Magunt. archiepiscopo et suffraganeis eius, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidyaconis et aliis eccle- siarum prelatis in Magunt. provincia constitutis, salutem et apo- stolicam benedictionem. Audivimus et audientes mirati sumus, quod cum dilectis filiis abbati et conventui de Otterburg, cy- sterc. ordinis, a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et postmodum a nobis ipsis indultum et etiam confirmatum, ut de laboribus, quos propriis manibus vel sumptibus excolunt, nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis nichilominus contra apostolice sedis indulgentias decimam exigere ac extor- quere presumant, et prava ac sinistra interpretatione apostoli- corum privilegiorum capitulum pervertentes, asserunt de nova- libus debere intelligi, ubi noscitur de laboribus esse scriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus, qui rite sapiunt, in- terpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam, cum secundum capitulum illud a solutione decima- rum tam de terris illis, quas deduxerunt vel ducunt ad cultum, quam de terris etiam cultis, quas propriis manibus vel sumpti bus excolunt, liberi sint penitus et immunes; ne ullus contra eos materiam habeat malignandi, universitati vestre per apo stolica scripta precipiendo mandamus, quatenus omnibus paro- chianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis, ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis terris, quas pro priis manibus vel sumptibus excolunt, seu de nulrimentis ani- malium, ullatenus decimas presumant exigere vel quomodolibet extorquere. Quia vero non est conveniens et honestum, ut contra sedis apostolice indulgentias temere veniatur, que obti- nere debent inviolabilem firmitatem, mandamus vobis firmiter- que precipimus, ut siqui monachi, canonici, clerici vel layci
7
contra privilegia sedis apostolice memoratos fratres super deci- marum exactione gravaverint, laycos excommunicatione senten- tia percellentes, monachos canónicos sive clericos, contradic- tione dilatione et appellatione cessante, ab officio suspendatis, et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque condignam satisfactionem inviolabiliter observari. Ad hec presentium vobis auctoritate precipiendo mandamus, quatenus siquis eorundem parochianorum vestrorum in sepedictos fratres violentas manus iniecerit, eum accensis candelis exeommunica- tum publice nuntietis, et tanquam excommunicatu m faciatis ab omnibus cautius evitari, donec eisdem fratribus congrue satis- faciat, et cum litteris dyocesani episcopi rei veritatem continen- tibus, apostolico se conspectui represented Datum Laterani, ш. kal. martii, pontificatus nostri anno xi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/1d50484c-6a04-4509-a8e3-7eb705326f49/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success