Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 20, S. 28
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 20, S. 28


In nomine sancte etindivudue trinitatis. Ego Fridericus Dei gratia comes de Liningen, notum volo fieri tam presentibus quam futuris, quod cum inter. . abbatem et conventum de Ot- derburg et viros nobiles Nebelungum et Rudigerum de Dymer- stein querele quedam orte essent super curia de Sendelburne/0 ego, ut amborum paci et tranquillitati prospicerem, partes meas interposui, et quidquid fuit querelarum, terminavi in hac forma. Primum, diffinite et distincte sunt possessiones predicte curie certis terminis, multis presentibus et circueuntibus terminorum loca, quorum hec sunt nomina: Leideradehoba, in qua sitarj" est ipsa curia et mons Roberti totus cum silva et agro montis. Qui mons egredienti de curia ad sinistrum est, et circuit eum via, que descendit in Lindendal usque ad prata et pontem ovi- um ; et transeunt termini ultra prata in viam, que ducit Fran kenstein, et omnia prata-monti contigua, redeuntibus per vianv que prata transit et ducit Hospiram usque ad Mulenburnen. Inde mons sabulosus et Betzechendal usque ad viam silve. Et scilicet quod duo iugera, que adiacent curie, per que via est de villa ad curiam, cum de dote ecclesie fuissent in Hospira, per concambium duorum aliorum, que Sjfridus de Hospira ec- ^> clesie de Otterburg contulerat, et sunt ex alia parte ville ad possessionem curie translate. Has possessiones predicti milites claustro recognoverunt, et usum sui nemoris et pascue in omni possessione sua sub conditione consuetudinarii census et servitii antiquitus constituti. Deinde exposita est, census et servitus constituta ab antiquo; decem solidi et tres denarii dandi sunt pro his omnibus in die sancti Andree ; in Epiphania vero Do mini xvi. malt. avene et tres quarte ; in vigilia autem Pasche Xvi. pulli et lxxx. ova. In collectione feni annuatim Nebe- lungus tres collectores tantum et hoc semel ; duo etiam vehicula 3-Г onerata de campania et unum in campania sine onere. His ad- iiciendum, quod si forte aliquis hominum de Hospira heredi- tatem suam claustro contulerit vel vendiderit, tale ius et cen-
19
sum, qualem solent homines, solvere tenebuntur, excepto quod placitis ville interesse non cogentur. Quod si aliqua bona homi- num pro defectu census servitii debiti publicata forte fuerint^ if gefronet, ad que bona prata aliqua pertineant, que a curia possi- dentur, pars census super prata convertetur iuxta quantitatem et taxationem competentem, donec ad solutionem census soliti revertantur. Omnia hec ut rata permaneant, ego ad petitionem militum predictorum, quia de me pretacta bona habent in feodo, conscribi volui et manu propria et karta cum sigillo .. fratribus de Otterburg confirmai. Testes huius rei sunt Hellengerus de Frankenstein, Godebertus de Liningen, Bertholfus de Gerswilre et quam plures alii. Actum anno incarnationis dominice.
И. CC. xvii.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/25bd58d1-e53f-4901-a467-51c37135aa6b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success