Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 30, S. 36
In nomine Domini. Ego Wernherus dictus Kolbo de War tenberg, presenti scripto profiteor, quod ego et uxor mea Sophia communi consensu et manu abrenuntiavimus decime in Morlutra et in Gerswilre, quam frater meus bone memorie Ulricus maior prepositus olim contulerat ecclesie in Otterburch, quam et . . abbas et fratres eiusdem ecclesie redemerant de manu Sybo- donis militis de Meisenheim pro viginti duobus talentis. Abrenun- tiaverunt similiter eidem Merbodo filius meus, filia quoque mea Adelheidis cum marito suo Volmaro de sancto Albino, sed et filia mea Hildegundis. Aderant huic facte abrenuntiationi testes multi : Heinricus et Ulricus de Wartenberg, Conradus de Liech tenstein, Gotfridus de Randecken, Syfridus de Honecke, Bal- demarus de Bilstein, Fridericus de Metersheim, Symon de Ri- poldeskirchen, Heinricus de Katzwilre, Renfridus de Alsenze- burne, Merbodo iunior de Bylenstein, Emercho de Randecke et plurima vulgi multitudo. Acta sunt hec apud Nunkirchen, anno dominice incarnationis m. ce. xix., ш. kalend. martii. Ne in posterum igitur in oblivionem hec venire possint, sigillo meo et Heinrici de Wartenberg communiri ea feci. Notum simili ter volo fieri, quod monti Eichelberg abrenuntians claustro in Otterburch cum possessione pacifica eum recognovi ac dimisi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/28ba6fa0-82d0-4663-be4a-dd43c0b3037e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success