Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 234, S. 193
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 234, S. 193

Nos Wernherus de Bolandia, imperialis aule dapifer, et collateralis mea Elizabet. Profitemur et notum facimus uni- versis, quod nos prata nostra, sita in villa Ganenbach et duos capunos, qui nobis dabantur ibidem annuo nomine census, communicata manu parique consensu Conrado, dicto Schogillin, et uxori sue lutte de eadem villa pro quinque talentis Hal- lens. nobis ab ipsis integraliter assignatis cum omni iure, quo dicta prata et dictos capunos hactenus possedimus, vendidi- mus et dedimus proprietatis titulo perpetuo possidenda, et prout voluerint convertenda, promittentes, eosdem in dictis bonis warangizare, defendere et tenere, secundum quod ius commune exegerit et consuetum. Ut autem prenarrata omnia robur obtineant debite firmitatis, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxxiiii. in die beati Luce evangeliste.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 234, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/3a90941c-f88f-4a2f-b400-ad54b274a05a/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success