Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 188, S. 151
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 188, S. 151


Nos Reinhardus de Honecken et Runegundis uxor nostra. Universis presentibus et futuris, quibus innotuerit presens scri ptum , volumus esse notum, quod urgente gravi necessitate nostra iugera frugífera subscripta apud Lutream sita, ad nos tytulo proprietatis pertinentia in his locis: apud vallem tria iugera et dimidium, consultanea dominis de Otterburg et David; item Offeblatten tria iugera, consultanea dominis de Otterburg et Hunzeloni; item ibidem dimidium iuger, consultaneum do minis de Lutrea; item zu Roide iuger unum iuxta magnum frustum agrorum dominorum de Otterburg; item in Leimedale unum iugerum dominis de Otterburg et nobis consultaneum, provida deliberatione prehabita, pari consensu communicataque manu dedimus et vendidimus pro quadraginta libris Hallens. viris religiosis et in Christo dilectis domino Gerhardo abbati et conventui de Otterberg, Cysterc. ordinis, Maguntine dyecesis, titulo proprietatis perpetuo possidenda, et ad omnem usum eorum , prout maluerint, convertenda; assignantes cum omni
142
sollempnitate iuris in presentia sculteti et universitars civium Lutrensium, quemadmudum scabinorum summa perquirebat; renuntiantes etiam omni iuri et actioni, quod et que nomine dotis seu cuiuslibet hereditatis vel alienationis contra predictos de Otterburg haberi possit super iugera memorata a nobis, quod absit, et a nostris heredibus quoquo modo. In cuius rei testi monium et debitam firmitatem presens scriptum sigillo nostro et sigillo domini prepositi de Lutra atque civium civitatis eius- dem predictis de Otterburg tradidimus roboratum. Nos Iohan- nes prepositus et universi cives de Lutra ad petitionem domini Beinhardi de Honecken et uxoris domine Kunegundis nostra sigilla presentibus duximus apponenda. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxv.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 188, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/3f7bc60b-b995-4389-813b-75515963b5c6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success