Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 307, S. 268
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 307, S. 268


Nos Eberhardus prepositos in Flanheim. Tenore presen- tium publice profitemur, quod in presentia nostri et.. sculteti et., scabinorum ville Flanheim et aliorum fide dignorum con- stituti Anzo dictus Calman, et Godelmannus pistor, una cum uxoribus eorum legittimis communicata manu resignando sub- pigora infrascripta publice sunt professi, quod ex causa iuste venditionis teneantur religiosis viris. . abbati et... conventui de Otterburg aunuatim in omnem eventum infra assumptionem et nativitatem beate Virginis quivis ipsorum duorum septem mal- dra siliginis Wormat. mensure perpetue pensionis nomine as- signare; ita sane quod quivis ipsorum duorum unum solum heredem successive in illis bonis subpignoratis habeat, ut non amplius nec bona nec pensio dividatur, nec etiam ipsi vel he redes ipsorum talia bona possint vendere, alienare, vel com- mutare; et nichilominus si de censibus vel precariis talibus bonis aliquid nunc vel in posterum incumberet, ipsi et heredes ipsorum dabunt, pensione ipsorum religiosorum propter hoc minime minorata. Si autem ipse Anzo vel Godelmannus vel posteri ipsorum in prescriptis negligentes vel transgressores in- venirentur, ipsi religiosi de Otterburg bona pro huiusmodi pen sione subpignorata sibi assumere poterunt et appropriare, con- tradictione qualibet non obstante. Sunt autem hec bona, que Anzo et uxor sua obligarunt : in campo versus Beckelnheim in Geren tria iugera, consultaneus prepositus Stephanus; in via Waltertheim duo iugera et est ein Anewender; item in Anes- -wege duale, consultaneus domicellus Blit; item in Hohenrich unumiuger, attingens Hersttaszen^, consultaneus Summer. Item in alio campo per rufam semitam unum iuger, consultanei de Otterburg; item super Sultzen unum iuger, consultaneum do- minabus de Smeden; item infenils duale, consultaneus Hugo de Lippen; item in Mersche unum iuger, consultaneus Conra- dus dj Durrenvelt; item in Schildewege in Hanacker unum iuger, consultaneus Arnoldus de Nac. �?ec autem sunt subpig- nora Godelmanni : in campo versus Beckelnheim in foraminibus vulpium tria iugera, consultanea pueris Sjfridi sentonis ; item ibidem unum iuger, consultanei pueri Schnellen ; in Hanefwege duale, consultaneus Petrus Budolfi; item in via Waldertheim duo iugera, consultanei de Otterburg. In alio campo in via
259
Biidensheim unum iuger, consultanea domina Sprinzen ; item in semita Uwilnheim duale, consultaneus comes Silvestris; item super via Burnheim duo dualia, attingentia ad Rinnen; item inter duas vias Burnheim duale, consultanea soror Benzele; item unum iuger, et est ein Anewender; item ex alia parte Mersches unum iuger, consultaneus Conradus de Durrenfelt. Fideiussores de warandia ex parte amborum Iîudolfus, Heinri- cus Spede, Harnikel et Utto de Ofhoven. In prescriptorum omnium testimonium ad petitionem eorundem Anzonis et Go- delmanni nostrum sigillum presentibus est appensum. Datum anno Domini m.ccc.iiii. in rogationibus.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/548b3fad-1c95-42b5-bd2d-24da01a5d25b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success