Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 211, S. 170
Nos germani Heilmannus miles et Iohannes dicti Krenche lin, et uxores nostre Mechtildis et Margaretha. Universis pre sentibus et futuris volumus esse notum, quod cum felicis recor dationis progenitor noster dominus Heinricus dictus Kranich et mater nostra domina Mechtildis pro remedio animarum suarum et omnium parentum nostrorum decem maldra siliginis super bonis ipsorum et nostris in Steinwlnden sitis cedenda legaverunt perpetuo annis singulis monasterio in Otterburg, et cum nunc nostra necessitate compellente vendiderimus ipsa bona, nos in recompensam unanimi consensu et votis concordibus quadra- ginta iugera et unum iugerum sita in villa Beintersheim, ad nos proprietatis tytulo pertinentia .. abbati et. . conventui dicti monasterii, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, dedimus et as- signavimus sub hac forma coram sculteto et mansionariis seu scabinis dicte ville, videlicet ut annis singulis infra assumptionem et nativitatem beate Virginis perpetuo octo maldra siliginis Wormat. mensure per colonum dictorum iugerum sive per nos dictis de Otterburg.. abbati et conventui teneamur liberaliter presentare. Si vero, quod absit, a nobis vel nostris heredibus dicta annona octo maldrorum in prefixo termino memoratis de Otterburg non fuerit assignata et in tali negligentia sive ne- glectu ipsa annona retardata unum annum permanserit et unum diem, dicta iugera ad predictos de Otterburg devolventur, re mota quorumlibet hominum contradictione. In cuius rei testi monium et perpetuam firmitatem, cum propriis sigillis careamus, presentem litteram venerabilium dominorum domini.. abbatis de Frankendal, domini Iohannis prepositi de Lutra et domini Philippi de Hoenfels sigillis sepedictis de Otterburg tradidimus communitam. Nos.. abbas de Frankendal, Ioannes prepositus de Lutra et nos Philippus de Hoenfels ad petitionem dilectorum nostrorum Heilmanni predicti et sui fratris Iohannis et uxorum
161
eorundem Mechtildis et Margarethe litteris presentibus recog- noscimus sigilla nostra apposuisse in premissorum testimonium veritatis. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxyiii. Dominica adveutus Domini « Populus Syon. »
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 211, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/5716f412-2b5c-4d07-bb62-83e0b884c181/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success