Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 360, S. 324
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 360, S. 324


Nos Iacobus, divina clementia abbas monasterii in Mùn- stertreysen, Iohannes prior totusque conventus ibidem, ordinis Premonstr. Mogunt. dyecesis. Recognoscimus tenore presentium publice profitentes, quod quia nos propter inevitabilem et maxime urgentem necessitatem nostri monasterii predicti ho- norabilibus viris et religiosis . . abbati et conventui de Ottir- burg, ordinis Cysterc. predicte Mogunt. dyecesis, de allodio nostro, in villa et terminis ville Steden situato, centum et quinquaginta iugera cum uno quartali et dimidio agri campe- stris vendiderimus pro quingentis et octoginta libris quatuor solidis Hallens. sicut in litteris super hoc confectis, et ipsis dominis de Otterburg traditis plenius continetur, pro cautela perfecte warandie omnium bonorum predictorum facienda eis- dem . . abbati et conventui in Ottirburg fideiussores in soli- dum, videlicet Helfricum dictum Walt, Petrum dictum Linfrid, Anselmum filiastrum ipsius, Dytzonem de Wachenheim, mili tes; item Iacobum Kirkeler, Guntherum fratrem suum, Ger- hardum, Philippum filium Stephani militis de Enseltheim, Wernherum an der Gazzen, armigeros, et Petrum advocatum de Milvesheim constituimus per presentes; ita quod, si infra tempus debitum, a iure deputatum in iustitia complete et per fecte warandie predictorum bonorum a nobis venditorum in parte vel in toto defecerimus, extunc predicti nostri fideius sores a prefatis religiosis viris de Otterburg commoniti, tan»* diu dicti milites una cum Petro advocato prescripto in villa Cellensi, Mogunt. dyecesis prefate, reliqui vero, videlicet aг- migeri prefati in villa Steden antedicta in hospitiis apud hos- pites more fideiussorio in nostrum dampnum obstagium et commessationes fideiussorias facient, donec predictis . . abbati et. . cqnventui in Otterburg a nobis et dicto monasterio nostro de perfecta warandia factum fuerit totius iustitie complementum. Uno autem dictorum fideiussorum decedente, alium loco sui equivaleetem infra mensem subrogabimus indilate. In testimo nium itaque omnium et singulorum premissorum has litteras robore nostrorum sigiHorum duximus solidari. Actum et da tum anno Domini m.ccc.xiiii. in die ascensionis Domini nostri Iesu Christi.
кв. Habemus unum procuratorium a predictis religiosis de
315
Munstertreysen, videlicet quod dominus Volkerus cellerarius monasterii predicti habuit auctoritatem iurandi in animas ab- batis et totius conventus monasterii predicti super venditione et resignatione bonorum pretactorum; quod et fecit, scilicet iuravit.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 360, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/60a091de-33ce-4961-b4ef-aa68da17a2de/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success