Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 236, S. 194
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 236, S. 194


Crafto plebanus in Santbach iuramento dicit, quod God- fridus deStocwilre omnia bona immobilia, que reliquerat ne- pos suus Gerlacus, contulit pro remedio anime sue, ut eccle- siasticam possit obtinere sepulturam, fratribus in Ottirburg, dicens: Quod si posset etiam dare mobilia pro salute anime sui nepotis Gerlaci, libenter faceret. Requisitus de loco et de tempore dicit, quod quadragesima et ante ianuam claustri in Ottirburg libere renuntiavit bonis illis in manibus domini .. abbatis, presente domino portenario et multis aliis fratri bus, et presente Richwino, iurato ville in Erlebach, presente Heinrîco patruo suo et Ludovico lapicida. Dicit etiam quod vidit et audivit, quod predictus abbas et conventus obtinue- runt eadem bona apud Ottirburg per sententiam iuratorum ville, presente domino Merbodone de Bylestein, advocato ville.
Reverendis in Christo patribus ac dominis iudicibus Wor- matiensibus frater Q . . dictus prior, et Wernherus scolasticus in Lutra salutem in domino et orationes cum debita obedien- tia. Cum super causa, que vertitur inter ecclesiam de Otter
185
burg et Godfridum de Stockwilre auditores testium nos sta- tueritis, sub iuramento didicimus eorundem, videlicet Heinrici cognati predicti G. . et Richwinus et Ludovicus affirmant, quod prefalus G. omnia bona immobilia et non vendita nec inpignorata contulit ecclesie in Ottirburg pro remedio anime G . . sui nepotis libere renuntians quadragesima ante ianuam claustri, abbate presente, portenario aliisque fratribus ecclesie prelibate; et quia sigillum proprium non habemus, sigillo do- mini M . . de Bylenstein usi sumus.
Ego Merbodo dictus iunior de Bylenstein scire volo cunc- tos presentium inspectores, quod sub iureiurando profiteor et contestor, quod Godfridus de Stokwilre cognomento Calvus, proximus heres cuiusdam Gerlaci de Erlebach, nepotis sui de- functi, cum ceteris coheredibns suis omnia bona immobilia predicti Gerlaci, que tunc temporis libere et absolute here ditario iure poterat possidere, domino.. abbati et conventui de Ottirburg coram quibusdam senioribus suis et aliis convi- canis suis legitime et testamentaliter delegavit. Sed cum po stea de facto peniteret et predictos fratres de Ottirburg super eisdem bonis defuncti querimoniis in iudicio conveniret, ipsi fratres me presente coram scabinis per sententiam iudiciariam iuratorum legitime obtinuerunt.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 236, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/774fc8a4-ea7f-4a3a-9f38-9c4820ebb5f7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success