useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 285
Signature: 285

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Add bookmark
Edit charter (old editor)
Zoom image:
99999999
290. Das klosler Otterberg vergleicht sich mit Emich von Schorns heim wegen des streitigen hofes zu Oppenheim. Oppenheim 1301 mai 6.
Source Regest: 
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 285, S. 241
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 285, S. 241

    Graphics: 
    x

    Nos scultetus, scabini, consules ceterique milites et cives Oppinheimenses. Presenti serie recognoscimus, cupientes om nibus esse notum, quod, cum inter viros religiosos dominum Gerhardum abbatem et conventum monasterii Otterburgensis, concives nostros dilectos ex una, et strenuum militem Emircho- nem de Schornisheim, concastrensem nostrum, ex parte altera, pretextu cuiusdam curie site intra nostram civitatem, que qui- dem fuit Iacobi advocati, questionis et dissensionis materia verteretur ipse partes ad nostram accersite presentiam sunt per quosdam viros prudentes'de nostro consilio, prefati Emerchonis amicos, quibus de contractu, in ipsa curia facto, bene constitit, eo quod venditioni dicte curie affuerunt, Agnete prima uxore prescripti Emerchonis superstite et viva, facte lucide informati ; cuius nimirum contractus formula talis extat, quod idem Emer- cho duas domos lapídeas sibi contiguas in ipsa curia versus Anselmum Iudeum sitas, cum cellario desubtus constituto et horreo cum orto sibi contermino et confini sui iuris ratione nec non cameram quandam super portam curie consisteutem de speciali amicitia per sue vite tempora possidebit, nullam tamen omnino facultatem habebit prescriptas domos, cellariam, hor- reum sive ortum seu cameram vendendi vel obligandi, seu alias distrahendi, verum ipse mansiones supradicte sunt suo solum incolatui, quamdiu vixerit, deputate, ad dominium et possessio nem memoratorum . . abbatis et conventus post ipsius Emer chonis obitum libere devolvende ; ita quod pueris et heredibus sepedicti Emerchonis extunc nichil prorsus iuris in curiam vel mansiones competat antedictas. Huius siquidem contractus for mant et ordinem atque modum coram nobis per partes hinc inde confessatum et recognitum publice ad preces ipsarum par

    232

    tram innovandum et confirmandum duximus his litteris, sigilli nostri munimine roboratis. Nos quoque Gerhardus divina mise- ratione abbas totusque conventus monasterii Otterburgensis, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, recognoscentes, rem, sicut predicitur, esse gestam, rogavimus instanter in testimonium eiusdem rei sigillo civitatis Oppinheimensis presentes litteras communiri. Ego etiam Emercho miles de Schornsheim, sciens prelibatam seriem per omnia fore veram, nec non actum esse, quemadmodum prenarratur, petii scriptum istud stabiliri sigillo civitatis Oppinheimensis in argumentum et evidentiam veritatis. Actum anno Domini m.ccc. primo festo sancti Iohannis ante portam latinam.

    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.