Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 399, S. 362
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 399, S. 362

Nos Franko miles, Heinricus, Wernherus et Syfridus armi- geri, fratres dicti de Lyndauwe. Litteris presentibus profitemur et notum esse volumus uoiversis, quod super causa, questione et impetitioue, quas nos movemus et quibus nos impetimus religiosos viros . . abbatem et conventum monasterii de Otter burg, Cysterc. ordinis Mogunt. dyecesis, et ipsorum monaste- rium antedictum ratione bonorum in Freymersheim, compro- misimus et tenore presentium compromittimus pro nobis, nostris coheredibus et successoribus universis in venerabilem et reli- giosum virum dominum Wilhelmum abbatem monasterii de Eberbach, necnon in dominum Thilmannum militem de Ru- densheim, tanquam in veros arbitros, in iudices legitimos, dantes eisdem merum ius et potestatem plenariam discutiendi et cognoscendi de causa memorata ac de ipsa diffiniendi, sententiandi ac pronuntiandi quidquid dictaverint via iuris; promittentes fide data loco iuramenti pro nobis, coheredibus nostris ac successoribus universis iudicio, sententie ac pronun- tiationi dictorum arbitrorum parere et obedire, per omnia ra tas, gratas et firmas in omnem modum tenere et observare, nec contemnere quoquo modo per nos seu per aliquas alias personas in iudicio vel extra iudicium, manifeste vel occulte, omnibus exceptionibus iuris cuiuslibet, canonici vel civilis, feodi, facti vel consuetudinis, ac quibuscunque defensionibus aliis nobis, coheredibus nostris seu successoribus quibuscunque in contra- rium suffragari valentibus, renuntiantes simpliciter et expresse. In cuius rei testimonium nos Franko miles, Wernherus et Sy fridus armigeri predicti sigilla nostra duximus apponenda. Et quia ego Heinricus predictus sigillo proprio careo, sigillis fra- trum meorum antedictorum virorum utor in hac parte. Da tum anno Domini m.cccxxv. sabbato proximo post Margarethe virginis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 399, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/7cefd612-f5ac-407c-bd2b-34b5a01fbfd2/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success