Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 176, S. 141
Ego Gerwardus de Dolgisheim presentium litterarum serie fateor et publice recognosco, quod Agnes, vidua dicta de Wel- dinstein, emit sibi et Arnoldo filio eius atque ceteris beredibus suis erga me redditus quatuor maldrorum siliginis, que quidem quatuor maldra ego aut mei heredes tenemur eidem domine vel filio suo aut suis beredibus annis singulis infra assumptionem et nativitatem beate Marie perpetue virginis iure hereditario sine dolo quolibet Oppinheim, ante quamcunque domum volue- rint, perpetuo presentare. Pro quibus quatuor maldris annua- tim prefixo et debito tempore eisdem ex parte mea vel meo- rum heredum certius assignandis ego ipsis «Hi;eav¡ ¡n solïdum et cautelam hec undecim iugera mea, que in sequentibus con- tinentur, ut ad ea de secura et annua solutione dicte annone perpetuum habeant amminiculum et respectum. Sunt itaque sita apud Dolgisheim dicta undecim iugera in his locis: in Ulvers- heimer markin tria iugera; item in Wisengewandin duo iuge ra; item unum in via Wietersheim ; item duo in Maniwisen; item duo iugera et tertia pars in SIetinberg; item in Cruce- berg duale; item duale in via Sulcin, et tertia im Sulcin Grabe. Hec autem bona prenotata debent indivisa permanere et uni heredum meorum cedere collective et omni censu libera et exempta. Huius rei testes sunt: Herbordus, Wildericus, Go- deboldus, Iohannes, Fridericus, Sigelo de Udenheim et Dide- ricus. In cuius rei evidentiam et robur perhenne ego Gerwar dus non habens proprium sigillum, impetravi has litteras sigillo domini Iohannis sacerdotis archipresbyteri et plebani ecclesie beati Sebastiani martyris in Oppinheim communiri. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxii., v. nonas aprilis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 176, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/84a73cfe-2df9-46a8-8bb7-58b42c85411a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success