Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 58, S. 54
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 58, S. 54
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus Dei gratia Wormat. ecclesie episcopus. Instantis temporis hebetudo, cum iam mundus ponitur in maligno, in causis rerum hoc
45
deposcit et exigit, ut ea que honeste et iuste a fidelibus pera- guntur, scriptorum munimine fulciantur. Proinde cunctis tam presentibus quam futurorum Christi fidelium notitie declaramus, quod dilectus nobis Sybodo miles de Dyrmestein et Mechtildis coniux illius, cupientes animarum suarum saluti in posterum providere et per temporalia bona sempiterna gaudia promereri, bona sua in Ucelensheim, de quibus persolvuntur uno videlicet anno octoginta., altero vero centum maldras siliginis Worma- tiensis mesure, pari voto et communi consensu quatuor ecclesiis Cysterc. ordinis, videlicet Schonaugie, Otterburg, Uzersdal et Wernswilr, ut ea libere possideant in perpetuum, ipsorumque apud Deum memoriam semper faciant, tradiderunt. Resignan tes itaquc miles predictus et iam dicta uxor eius bona ipsa pub- lice coram nobis in manus quatuor abbatum, ecclesiarum vide licet predictarum, quorum nomina sunt subscripta, fideliter promiserunt, quod de ipsis bonis, que usque ad terminum vite sue cum usu fructuario sibi retinenda duxerunt, singulis annis cuilibet ecclesiarum predictarum unam libram cere debeant as- signare. Post obitum autem ipsorum prefatis ecclesiis bona ipsa cedent libere et solute. Nos igitur super donatione huius- modi coram nobis legitime celebrata presentem paginam sigilli munimine duximus roborandam.
Testes huius rei sunt: viri religiosi Bertholdus, Gerhardus, Ysenbardus et Heinricus predictarum ecclesiarum abbates, Ne- belungus maioris ecclesie nostre prepositus, Landolfus decanus, Constantinus et Heinricus canonici ; milites vero de Dyrmestein Sybodo, Gerbodo longus, Bertoldus filius Engilfridi, Bertholdus Smutzeln, Ulricus iunior, Bertholdus de Ebestein, Gerhardus de Ripa, Gerhardus et Ioffridus frater eius; cives quoque nostri Wolframus gener Richen, Heinricus filius Richeri, Ebelinus, Cypure et Sygele monetarius et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis m. cc. xxxiii., indictione vi., episcopatus nostri anno . . .
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 58, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/85ca8ca9-816b-48b1-8dae-937bc8fb4dfc/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success