Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 115, S. 96
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 115, S. 96
Nos Conradus, Silvestris comes, presentibus litteris profi- temur et notum esse volumus universis, quod nos donationem,
87
quam antecessores et coheredes nostri fecerunt pro remedio animarum suarum ecclesie sáncte Marie de Otterburg, Cy sten:, ordinis, in prato Hunrescherre, ratam habentes et gra tam, partem, que nos et heredes nostros in eodem prato sorte hereditatis contingit, prefate ecclesie de Otterburg pro remedio animarum nostrarum liberaliter conferimus iure here ditario perpetuo possidendam. In cuius reí evidens testimo nium et perpetuam fírmitatem presens scriptum sigillo nostro duximus roborandum. Datum apud Vlanheim anno Domini m. cc. Liii., iii. kal. octobris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 115, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/869d4f7d-fce1-4d93-9971-d6a1be8f638d/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success