Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 267, S. 222
Nos Dyrolfus miles, Wernherus Amella, Heinricus Dyrolfi, Heilmannus Iudei, Gunradus Hastula et Iacobus Eberzonis, con sules Wormat. Ne memoria eorum, que geruntur in tempore, successu temporis evanescat, quoniam generatio preterit, et generatio advenit, presentis scripti serie profitemur aperte, ad omnium pervenire notitiam cupientes, quod constituti coram nobis Margareta, relicta quondam Heinrici Zeisolfi, Iohannes, Margareta, Franciscus et Iacobus, liberi eiusdem, nostri con- cives, recognoverunt et publice sunt professi, se vendidisse religiosis viris in Christo venerandis domino Gerhardo abbati et conventui monasterii in Otterburg, ordinis Cysterc. curiam suam in Rindurincheim cum omnibus bonis attinentibus, videlicet agris, censibus atque pratis seu presentibus aliis quibuscunque attinentibus dictis bonis pro quadringentis libris Hallens. lega- libus atque bonis ad habendum et possidendum bona eadem proprietatis titulo perpetualiter ; resignantes coram nobis bona eadem cum omnibus suis pertinentiis seu proventibus commu nicata manu cum calamo in manus fratris Heinrici cellerarii monasterii de Otterburg, vice et nomine .. abbatis et conventus ibidem recipientis, et omne ius, proprietatem et dominium
213
dictorum bonorum per eundem cellerarium in suprascriptos abba ten! et conventum monasterii de Otterburg integraliter trans- tulerunt, et eandem resignationem atque translationem bonorum sepedictorum coram iudicio, sculteto et mansionariis ipsius ville Rindurincheim supradicto cellerario, vice et nomine . . abbatis et conventus de Otterburg recipienti, se fecisse publice sunt professi: renuntiantes omni iuri et actioni, quod vel quam in dictis bonis nunc et in futurum habere possent quoquo modo, et nichilominus omni iuris auxilio canonici et civilis, consuetu- dinis statuto, privilegiis impetratis vel impetrandis, exceptioni non numerate pecunie et ipsis non assignate et in eorum utili- tatem non converse, atque omnibus aliis exceptionibus quibus- cunque, per quas dictorum bonorum venditio et translatio pos set aliqualiter impediri, et sepedicti abbas et conventus in Ot terburg et eorum successores in perpetuum in possessione dictorum bonorum aliqualiter molestari. Recognoverunt nichil ominus se in quadringentis libris Hallens. supradictis per . . abbatem et conventum monasterii de Otterburg quitos esse in tegraliter et pagatos. In cuius rei testimonium, firmitatem per petuam atque robur sigilla nostra litteris presentibus duximus apponenda. Actum et datum anno Domini m.cc.xcviii. Valentini martyris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 267, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/90f7fcb2-a50d-4b58-a5c3-df08158c0946/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success