Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 409, S. 372
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 409, S. 372

Ego Voltzo de Morbach, civis Lutrensis. Tenore presen- tium publice recognosco, quod religiosi viri, dominus.. abbas et conventus in Ottirburg mihi omnia debita, que hucusque contraxerunt, ac omnia mea apud eos usque in hodiernum de posita, sive fuerint in pecunia, vel in blado, seu quovis alio nomine nuncupata, mihi solverunt, tradiderunt et restituerunt pure, integraliter et complete, super quibus ipsos reddo, dico et testor liberos, quitos penitus et solutos; salvis tamen mihi litteris meis de certis pensionibus annuis apud ipsos compara is, quas mihi secundum omnem ipsarum continentiam volo inviolabiliter observari. In quorum testimonium sigillum dis- creti viri Dyrolfi sculteti in Lutra, coram ,quo cum subscriptis testibus hec protestatis acta fuit, appendi presentibus procuravi. Testes huius sunt ipse Dyrolfus scultetus, Iohannes Rappo, Iohannes Hundesborne, Swebelinus carnifex, dictus Bulon, et Syfridus Morbecher. Et ego Dyrolfus predictus recognosco, me ad rogatum ipsorum religiosorum dominorum ac Volzonis pre dict i sigillum meum presentibus appendisse. Datum anno Domini m.ccc.xxviii. feria ш. proxima post dominicam Invocavit.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 409, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/93a2da49-22bf-4a27-bdb9-054938c68409/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success