Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 88, S. 77
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 88, S. 77


Innocentius episcopus, servus servorum Dei. Dilectis filiis ., abbati et conventui monasterii sancte Marie in Otterburg, Cysterc, ordinis, Moguntine dyecesis, salutem et apostolicam benediction nem. Iustis petentium desideriis dignum est facilem prebere assen- sum, et vota que a rationis tramite non discordant effectu prose-* quente complere. Cum igitur, sicut petitio vestra nobis exhibita continebat, bone memorie Syfridus et venerabilis l'rater noster Christianus successor eius archiepiscopi Moguntini, sui capituli accedente consensu, quasdam decimas, possessiones et redditus in Santbach, ad Moguntinam ecclesiam pertinentes, vobis et monasterio vestro pia et provida liberalitate duxerint conce- dendos, prout in ipsorum archiepiscoporum et capituli i itterig inde confectis plenius dicitur contineri. Nos vestris supplication nibus benignum inpertientes assensum, decimas et possessiones et redditus ipsos ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communi-- mus, salva in predictis decimis moderatione concilii generalis. Nulli igitur omnino hominum liceat hanc paginam nostre confir- mationis infringere vel ei ausu temerario (contraire). Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in*- cursurum. Datum Lugduni, П. kal. octobris, pontificatus nostri anno septimo.
68
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 88, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/941a65aa-a980-4a16-b4a5-27733045839c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success