Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 207, S. 165
Ego Hugo miles de Starkenberg. Litteris presentibus pro- fiteor, me cum religiosis viris domino H. abbate et couventu in Otterburg, ordinis Cysterc. tale concambium iniisse, quod cum curia ipsorum, quam habent in civitate Wormat. sitam, cum omnibus suis attinentiis michi in quinque libris hallens. censualis fuisset, per modum concambii domum quondam Ebe lini rufi, vicarii ecclesie sancti Andree Wormat. ipsorum pro- priam accepi in concambio duarum librarum hallens. censua- lium in quinque libris censualibus predictis,v quibus curia ipso rum michi obligata census nomine fuerat defalcandarum : ita quod curia ipsorum, quam possident, michi vel illi seu illis, quibus vel in quos dedero seu transtulero, tantum in tribus libris hallens. censualis existat annuatim, cuius census medietas festo beati Georgii, reliqua festo beati Remigii annis singulis persolvetur. Que domus censualis existit ecclesie sancti Andree in Wormatia in triginta denariis Wormat. et duobus capponi- bus annuatim : que omnia per me vel per meos successores in ipsam domum in posterum quolibet anno predicte ecclesie do- nabuntur. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillo meo tradidi communitam. Actum anno Domini m.cc.lxx.viii. sexta feria ante diem palmarum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 207, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/a1ca8bf4-e84a-4ba3-823a-c90bb3f5c8df/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success