Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 222, S. 178
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 222, S. 178



Ego Hartmannus de Dyrmestein et uxor mea Agnes, filia Domini H... militis de Beckelnheim. Tenore presentium prote stamur et notum esse volumus universis, quod nos communi- cata manu parique consensu ob nostram communem utilitatem viris religiosis domino Heinrico abbati et.. conventui de Ot terburg pro viginti libris Hallens., de quibus eisdem dominis de Otterburg pro remedio animarum nostrarum et omnium pro- genitorum nostrorum decem libras in elemosinam tradidimus, et aliis decem libris Hallens. nobis integraliter assignatis omnia bona nostra, que in villa Ebroldesheim hactenus habuimus et tytulo proprietatis possedimus et collegimus, que etiam in esti- matione proventuum annis singulis fuerunt ad tria maldra sili- ginis et dimidium maldrum Wormat. mensure et tres modios avene et viginti sex cappunos coram.. scabinis et sculteto eius
169
dem ville dedimus et vendidimus proprietatis tytulo perpetuo possidenda et convertenda, prout memoratos de Ottirburg libue- rit in futurum. Subpignorantes prehabitis dominis de Otterburg quatuor maldra siliginis de proventibus curie et bonorum nostro- rum in Kirchheim in certitudinem proventuum predictorum, ita ut siquem defectum in tribus maldris et dimidio siliginis Wor- mat. mensure et in tribus modiis avene et in viginti sex cappu- num annis singulis sustinuerint, de predictis debitum recipiant complementum de quatuor maldris siliginis in Kirchheim, ipsis dominis de Otterburg litteris presentibus subpignoratis, ita ta men, ut hec quatuor maldrorum in Kirchheim subpignoratio tantummodo perseveret, quamdiu soror Gertrudis vixerit, cui cellerarius coquine dominorum de Otterburg tenetur de pro ventibus supradictis bonorum in Ebroldesheim annis singulis respondere. Nec pretereundum, quod si nos Hartmannus et Agnes infradicte matrone G.. spatium vite predictum dimidium maldrum siliginis, quod sub altercatione vertitur, annis singulis redditum non fuerit liberum et solutum a prehabita contentione, pro ipso dimidio maldro siliginis dominis de Otterburg supra dictis dicta quatuor maldra in Kirchheim erunt perpetuo sub- pignorata. Preterea ad maiorem evidentiam facti ipsa bona in Ebroldesheim locorum nominibus et censu duximus exprimenda. Super Seldenbach de duobus iugeribus dimidium maldrum sili ginis Wormat. mensure dabitur annuatim, et unus cappunus de uno iugero ante Grindesteider holtze; item in Seldenbach de tribus iugeribus agri et de duali in der Fridten ; et in der Hartwisen de quatuor iugeribus ac de prato iuxta molendinum et de tribus iugeribus in Kredenberg et de quiuque iugeribus in Bruchmulen dabuntur novem modii siliginis Wormat. men sure et quatuor cappuni; item in Mukjgnjiuserberge de tribus iugeribus dimidium maldrum siliginis dicte mensure; item de octo iugeribus ante Grindesteider hollze septem cappuni et unus modius avene; item de uno iugero an der Steigen; item in Lochkere de iugero et dimidio, et in Antiqua Via de uno iu gero et dimidio unus modius siliginis et unus modius avene et tres cappuni; item in Muckenhusen de quatuor iugeribus in uno sulco quatuor cappuni; idem de uno iugero an der Stei gen unus modius avene, et de domo Kungundis iuxta ripam duo cappuni ; item de duobus iugeribus in Wysenburnen et de tribus iugeribus in Hcdewege_ dabuntur quinque cappuni. Ut
170
autem super premissis omnibus fides indubitata possit ab om nibus adhiberi, cum sigillum proprium non habeamus, presen tem litteram sigillo illustris domini Friderici comitis de Liningen petivimus communiri in robur debitum et testimonium veritatis. Nos Fridericus comes de Liningen litteris presentibus prote- stamur ad pctitionem Harlmanni de Dyrmestein et uxoria sue Agnetis nos nostrum sigillum presentibus apposuisse in testi monium veritatis omnium premissorum. Actum et datum anno Domini m.cc.lxxx. primo in ascensioue Domini.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 222, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/a64d0617-d3c5-47bf-95a4-2439fb2cb8a7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success