Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 119, S. 102
In nomine domini nostri Iesu Christi. Ad laudem et glo riam et honorem Dei et beate Marie ac gloriose virginis matris ipsius. Ego Syfridus filius bone memorie domini volmari no- bilis viri dicti de sancto Albino, et ego Helwicus canonicus Moguntinus et scholastiçus Pinguensis, filius domine Gertrudis bone memorie dicte de Wendlinsheim, filie domini Hermanni bone memorie dicti similiter de sancto Albino, una cum so- roribus meis Adelheide, dementia et Benedicta, et de con sensu Conradi filii fratris mei domini Baldemari dicti de Wen delnsheim, qui ius et proprietatem suam, quantum ad presen tem prestationem testimonio presentis scripture in me profi- tentur contulisse, ius patronatus ecclesie sancti Albini, quod ad nos iure hereditario a predictis progenitoribus nostris di- noscitur devolutum in perpetuam ipsorum et nostri memoriam ecclesie sancte Marie in Otterburg, Cysterc. ordinis, cum omni iure, quod habemus, vel videbamur habere, devote, liberaliter et integraliter et irrevocabiliter conferimus, ut apud Deum orationes fratrum predicte ecclesie nobis valeant veniam pro- mereri. Huic igitur collationi talem apponimus necessitatem, ut predictum ius patronatus ab ecclesia Otterburgensi non alienetur, et abbas, qui pro tempore fuerit, clericum sacerdo- tem, qui possit ibidem personaliter et non per vicarium mi nistrare, quotiescunque predictam ecclesiam vacare coutigerit,
93
archidyacono loci investiendum representet. Ad perpetuam igi- tur huius facti memoriam et firmitatem sigillis subscriptorum, qui cum aliis quam pluribus presentes fuerunt, hanc cartam decrevimus roboran" : Sigillo Domini Symonis prepositi de Durlon, canonici Moguntini dicti de Schonecken, Helwici ca nonici Moguntini et scholastici Pinguensis, Dragbodonis pre positi de Flanheim, Conradi prepositi de Suabeheim, sigillis domini Philippi de Falkenstein, Merbodonis de Wartenberg, Wolframi de Lewenstein, Syfridi de sancto Albino. Actum Otterburg, anno Domini m. ce uш., ix. kal. septembris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/a901425f-59cd-4fed-8cc2-616003575df0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success