Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 382, S. 347
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 382, S. 347


338
märz 8.
Nos Emicho Dei gratia episcopus Spireusis, nec non . . decanus et . . capitulum eiusdem ecclesie. Tenore presentium publice profitemur et ad universorum notitiam deducimus sem- piternam, quod cum nobilis vir Ebirhardus de Randecken mi les et Ida uxor sua legittima religiosis viril et dominis . . ab bat! et. . conventui monasterii inOttirburg, ordiuis Cysterc. Mo- gunt. dyecesis, iuspatronatus ecclesie parochialis ville Uffenheim, dicte dyecesis, cum suis pertinentiis pro se et suis liberis et aliis eorum heredibus quibuscunque pro animarum suarum sa lute contulissent et donatione perfecta irrevocabili inter vivos donassent et tradidissent; verum quia ipsum ius patronatus et eius pertinentie a nobis et a nostra ecclesia Spirensi predicta iure feodali descendunt et dependere dinoscuntur: ideo ex parte . . abbatis et. . conventus, nec non . . coniugum predicto- rum nobis fuit humiliter supplicatum, quatenus collationem, donationem et traditionem supradictas ratificare et approbare, nostrumque pium vellemus adhibere consensum. Nos igitur eorum precibus annuentes, collationem, donationem et tradi tionem predictas ratificamus et approbamus, nec non consensum nostrum expressum eisdem donationi, collationi et traditioni presentibus adhibemus. Volumus tamen, quod ex parte . . ab batis et conventus predictorum due libre cere singulis annis in nativitate beate Marie virginis custodi ecclesie nostre predicte perpetuo presententur. Ad quod etiam faciendum . . abbas et . . conventus predicti se obligaverunt, et super hac obligatione ipsi nobis suo sigillo dederunt litteras sigillatas. Et in testimo nium premissorum sigilla nostra presentibus duximus appen- denda. Datum anno Domini m.ccc.xxш. feria ш. post domi nicam, qua cantatur Letare proxima.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 382, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/b01bbb2f-1f7c-49b6-8dfa-24aedac39ad4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success