Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 100, S. 86
Nos Emicho comes de Liningen, Bertholdus et Godfridus fratres dicti de Metis in Liningen. Tenorc presentium prote- stamur et testimonium perhibemus, quod nobis scientibus et consentientibus Marquardus de Rodenbach et. . uxor sua pari consensu et libera voluntate omnia bona sua, que in Rodenbach nunc habere dinoscuntur, et adhuc habere poterunt in futuro tam in agris quam in pratis, tam in domibus quam in areis, nec non et universis possessionibus suis, absque ulla contradic tions omnium parentum et progenitorum suorum, ecclesie sanete Marie in Otterburg, Cysterc. ordinis, contulerunt sub bac forma, ut videlicet, quamdiu vixeriut, eisdem bonis, si voluerint, licite possint uti. Cum autem Domino vocante contigerit ipsos morí, omnia bona et cunete possessiones eorundem ecclesie de Otter- burg, ut dictum est, iure hereditario perpetuo attinebunt. Ipsis vero tam in morte quam in vita communionem omnium bono rum, que pro \ i vis et defunctis fieri consueverunt, et plenariam coufraternitatem conventus de Ottirburg tenebitur perpetuo elar- giri, et ad ecclesiasticam eos nichilominus recipere sepulturam, hoc adiecto, quod dies obitus ipsorum in Otterburg asscribetur, et eadem die singulis annis memoria eorum agetur in capitulo, et ex nunc anniversarius eorum sollempniter celebretur. Acta sunt autem hec anno Domini m. cc. lii. in Rodenbach in facie ecclesie, villanis universis testibus, qui tunc aderaut, et pre-
sente domino Walthelmo abbate de Otterburg et fratre Alhardo monacho, et fratre Hermanno laico converso monasterii memo- rati. In huins igitor rei testimonium et perpetuam firmitatem presens scriptum sigillis nostris duximus roborandum.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/b04d7bd3-4b8d-48c4-b11c-a08eaf0fb9fd/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success