Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 312, S. 272
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 312, S. 272

Iudices Wormat. Ad universorum notitiam volumus per- venire, quod in nostra constitutus presentia Heilmanrius dictus Cymmerer de Gundramisheim recognovit, et in figura iudicii confessus est publice, se iniuriam fecisse manifestem religiosis viris . . abbati et. . conventui monasterii in Ottirburg, Mo- gunt. dyecesis ordinis Cysterc. super bonis Agnetis reliete Baldemari de Onensheim, super quibus lis inter ipsos verte- batur, et quod omnino nichil iuris habuerit in bonis eisdem ; promittens eisdem religiosis, dampnum huiusmodi ipsis per suam iniuriam illatum cum amicis suis quandocunque poterit, servitio et rebus recompensare, et, si necesse fuerit, apud eos perpetuo deservire. In cuius recognitionis testimonium presentes litteras sigillo curie nostre, ad rogatum Heilmanni Cymmerer predicti, dedimus sigillatas. Actum et datum anno Domini m.ccc.iiii. feria ш. post Remigii proxima, presentibus religiosis viris domino Iohanne.. abbate, lacobo cellerario, Frenzelino monachis in Ottirburg, fratre Germano converso ibidem, Edelwino Iudei prebendarlo Wormat. Nycolao de Lan decken, tabellione curie nostre, et lacobo de Gundramisheim, filio sororis Heilmanni Cymmerer predicti, protestibus ad pre- missa vocatis et rogatis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 312, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/b203789e-87b9-4397-b1fc-55852f997030/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success