Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 205, S. 163
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 205, S. 163

Nos Wernherus de Bolandia, imperialis aule dapifer. Uni- versis, quibus innotuerit presens scriptum, volumus esse no- tum, quod in questione per nos mota contra . . abbatem et conventum de Otterburg nomine portionis decime curie ipso- rum in Mazholdersbach a bone memorie domino Wernhero patre nostro in restaurationem dampni et iniuriarum ac mole- stiarum per nostrum atque fratrum nostrorum conseusum dicto conveutui collate, quemadmodum in litteris inde confectis ple- nius continetur, publice recognoscimus presentibus protestan tes, in ipsa questione ac portione nominate decime nichil iuris penitus nabuisse, attamen ad removendam in posterum nomi- natis . . abbati et conventui totius litis et querele materiam sive formam, omni iuri et actioni, quod et que nobis vel nostris successoribus possit competere quoquo modo in por tione decime prelibate, specialiter pro nobis ac generaliter * pro nostris successoribus universis renuntiamus sollempniter in his scriptis. Et in testimonium premissorum et robur perpe- tuum nostrum sigillum presentibus duximus apponendum. Ac tum et datum anno Domini m.cc.lxx.vii. die beati Andree.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 205, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/b2ee4a8e-f6f3-4e57-b448-99c61bbe7f23/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success