Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 31, S. 36
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 31, S. 36


In nomine Domini. Ego Philippus dictus de Bolanden. Omnibus hoc scriptum visuris innotescere cupio, qualiter eccle
27
sia Otterburgensi et Heinrico milite de decima in Ormisheim contendentibus ego partes meas interposui et ad hocusque ne gotium perduxi, quod utrumque partes fide interposjta in arbi- trium meum compromiserunt, ratum inviolabiliter habiture, quidquid ego in parte ista faciendum decernerem. Consilio itaque prudentum virorum habito in hunc modum statui, ut ecclesia de Otterburg pro bono pacis decem talenta militi pre- fato daret, et de cetero decime sicut in agris ita et in curte communiter et fideliter per medium dividerentur. Siqua vero bona ibidem ab alterutra parte vel empta fuissent, vel emenda in posterum forent, nichil sibi in eis pars altera ratione divi- sionis decimarum vendicaret, sed separatim, que emisset, sine participatione in integrum possideret. In huius rei evideutiam presentem paginam conscribi et sigillo meo feci communiri, Testium quoque, qui interfuerunt, hec sunt nomina : Hartmu- dus de Ascheburnnen, Gerbodo longus de Dyrmistein, Egeno, Sybodo de Lamtisheim et ceteri quam plures. Anno gratie m. cc. xIX. apud Spiram.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 31, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/b8f007dc-c3b3-41dd-a512-4a74c929b8a3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success