Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 114, S. 96
Nos Heinricus Irsutus comes constare cupimus universis presentibus et futuris, quod nos donationem illam, quam an tecessores nostri et coheredes aliquando fecerunt cenobio de Otterburg, ordinis Cysterc., de prato uno apud Hunrescherre, quod habebant, gratam habemus atque ratam, nolentes quod eidem donationi nostrorum successorum aliquis in posterum contradicat. Preterea talem particulam de prato predicto, que ex iure hereditario nos contingit, antedicto cenobio de Otter- burg, consensu Agnetis uxoris nostre antecedente, libere tra- didimus propter Deum. In cuius rei fírmam ac plenam evi- dentiam presentem litteram conscribi et sigilli nostri munimine facimus roborari. Actum anno Domini m.cc.liii., viii. kal. octobris.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 114, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/be6931d1-11b8-48a2-bb31-a580e53d6c03/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success