Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 259, S. 214
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 259, S. 214


Que geruntur in tempore, labi solent cum tempore, si non litterarum testimonio perhennantur. Ad notitiam igitur omnium presens scriptum intuentium cupio pervenire ego Wernherus miles dictus Wintherus de Alzeia publice profitendo, quod cum discordia sive dissensio inter dominum Iohannem de Randecken militem ex una parte, et Wilhelmum dictum Lettho de Alzeia ex altera super iure patronatus ecclesie in Uffenheim Mogunt. dyecesis verteretur, prefati dominus Iohannes et Wilhelmus me, ut eos amicabiliter aut secundum ius concordarem, unanimi consensu ac bona voluntate elegerunt in arbitrum et in me concordaverunt hinc et inde. Quos cum amicabiliter componere non poteram, prout ius dictavit, et ego a veridicis et fide dig- nis scrutando didici eos de causa prehabita concordavi, dicens et pronuntians super iuramentum meum prescriptum, ius pa tronatus memorate ecclesie in Uffenheim ad dominum Iohan
205
nem predictum et ad suos heredes de iure pertinere, prenota- tum vero Wilhelmum nullum ius in eo habere, nec se de ce- tero debere de eodem intromittere quoquo modo. Testes autem, qui huiusmodi pronuntiationi interfuerunt, sunt Gerhardus ca- merarius Wormat., Sigelo de Wattenheim, Cuno de Monfort, Philippus dictus Wintherus de Alzeia, Rudewinus de Flanborn, Wilhelmus de Randecken, Emercho filius Wolframi dicti magni de Lewenstein, Theodericus dictus Randecker, Syfridus et Sy- fridus fratres de sancto Albino, Herdegenus de Offenheim et Waltmannus milites fide digni. In cuius rei evidens testimonium ego dictus Wernherus Wintherus ad preces et rogatum domini Iohannis et Wilhelmi prescriptorum presentem litteram meo sigillo nec non sigillis prelibatorum testium ea habentium con- tuli roboratam. Et nos Gerhardus camerarius, Sigelo de Wat tenheim, Cuno deMontfort, Philippus dictus Wintherus, Theo dericus dictus Randecker et Syfridus de sancto Albino milites prescripti, quia his interfuimus et ea audivimus, ad preces do mini Iohannis de Randecken et Wilhelmi dicti Lettho de Al zeia predictorum nostra sigilla presentibus duximus appendenda in testimonium super eo. Datum anno Domini m.cc xcv. iu nativitate beate Marie virginis.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 259, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/c41327e7-2874-4c9b-809b-d8ea8a3870fd/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success