Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 98, S. 84
Ego Merbodo senior de Bylenstein. Omnibus presens scrip tum intuentibus salutem, et testimonio fidei scripta roborare. Quoniam in omnibus rerum contractibus memoriam facti ne- cessarium est posteris commendare, ideo universitatem intuen- tium scire desidero, quod beate memorie frater mens Wernherus, cognomento Colbe, octo rainales agrorum in campo Lutre sitos,
75
ex feodo imperiali sibi sorte hereditaria succedentes, consensu meo et Merbodonis fratris mei in obitu suo dominis ac fratri- bus in Otterburg testamentaliter pro remedio anime sue ac omnium progenitorum nostrorum delegavit, ea duntaxat forma, ut si ego Merbodo, qui dictus sum senior, vel M . . . iunior frater meus, vel ambo forte simul predictos iurnales redimere vellemus, quia in iure feodali sunt sub titulo redemptionis, de cem libras denariorum probate et currentis monete solveremus, aut forte nobis defunctis heredibus nostris idem ius redemptio nis pateret. Elapso igitur post mortem predicti fratris mei iam multo tempore, et ego M . . . senior et M . . . iunior frater meus, cum placuisset nobis, ut omnia bona nostra, tam feodalia quam ea, que nos hereditaria proprietate contingunt, inter nos equa sorte, fraterna pace divideremus, prefati octo iurnales in partem meam venèrunt, quos etiam dominis ac fratribus prefatis de Otterburg in hune modum, accedente per omnia consensu Merbodonis fratris mei, me vendidisse protestor pro viginti et uno talentis denariorum probate et communiter currentis monete. Hoc tamen statuto, quod decern talentis subtractis, que in testa mento claustro prefato debentur, undecim tantum talenta mihi persolventur. Super his igitur ut omnis scrupulus periculose dubietatis penitus auferatur, predictum venditionis et emptionis contractum propter perpetue libertatis possessionem bona volun tate et patentibus litteris et sigillo domini . . regis, vel quicun- que regie et Romane dignitatis principatum tenuerit, data fide et interpositis fideiussoribus ratificare promisi. Si autem con traria volúntate consensum domini regis super hoc contractu non habuero, de aliis bonis meis ad tantam priorum agrorutn estimationem conpensabo, vel totam summam denariorum, vi delicet xx. et i. talenta infra annum istum restituo. Ut autem hec rata permaneant et firma, dominus R . .. et S . . . de Honecken, et G . . . de Randecken fideiussionis prestabunt cautionem, ut si forte aliquid oneris eveniat, per omnia satis- faciant, sigillis suis et meo factum confirmantes. Acta sunt hec anno Domini ai. cc. U.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 98, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/c616bed2-1149-42f5-924b-6190cdea42d3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success