Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 70, S. 62
Gregorius episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopo Moguntino et suffragaueis eius, et dilectis filiis abbatibus, prepositis, decanis, prioribus, archidyaconis, ple- banis et aliis ecclesiarum prelatis, per Mogunt. provjnciam con- stitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonice sententie severitas enervatur, ut religiosi, et hi maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et ra- pinam, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione sub- veniat, et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres de Otten burg, Cysterc. ordinis, Mogunt. dyecesis, tam de frequentibus
1) Diese Urkunde ist offenbar unrichtig im Codex datirt: M. ccc°xxxv. im. non. aprilis.
53
iniuriis, quam de ipso cottidiano defectu iustitie conquérantes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eo- rum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab an- gustiis, quas sustinent, et pressuris vestro possint presidio re spirare.
Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus, quatenus illos, qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum irreverenter invaserint, aut ea in- iuste detinuerint, que predictis fratribus ex testamento dece- dentium relinquntur, seu in ipsos fratres vel ipsorum aliquem contra sedis apostolice indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus habitis ante conciliiim generale, ante quod susceperunt eiusdem ordinis instituta, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, seu nutrimentis animalium ipsorum, spretis apostolice sedis privilegiis, extorquere, monitione premissa, si layci fuerint, publice candelis accensis singuli vestrum in dye- cesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententia percella- tis; si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint, eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis, neu- tiquam relaxaturi sententiam, donec predictis fratribus plenarie satisfaciant, et tam layci quam clerici seculares, qui pro violenta manuum iniectione in fratres eosdem vel ipsorum aliquem ana- thematis vinculo fuerint innodati, cum dyecesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Laterani xv. kalend. iunii, pontificatus nostri anno sii.
Pabst Innocenz iv. gab im Lateran 1254 feb. 27. dasselbe schutz schreiben mit unbedeutenden änderungen der ausdrücke und fügte demselben folgendes bei, was der codex unter der beson dern nummer 32 anführt.
De monachis vero et canonicis regularibus id servetur, ut si eiusdem claustri fratres manus in se iniecerint violentas, per abbatem proprium ; si vero unius claustri frater in fratrem al- terius claustri huiusmodi presumpserit violentiam exercere, per iniuriam passi et inferentis abbates beneficium absolutionis asse- quuntur; etiam si eorum aliqui prius, quam reciperent habi tais regularem, tale aliquid commiserunt, propter quod ipso
54
actu excommunicationis sententiam incurrissent ; nisi excessus ipsorum esset dificilis et enormis, utpote si esset ad mutilatio- nem membri vel sanguinis effusionem processum, aut violenta шaлив in episcopum vel abbatem iniecta, cum excessus tales et similes sine scaudalo nequeant preteriri. Si vero in clericos se culares manus iniecerint, pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicam absolvendi. Villas autem, in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam de tenta fuerunt, quamdiu ibi sunt, interdicti sententie supponatis. Datum Laterani, ш. kal. martii, pontificatus nostri anno un decimo.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 70, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/cd2ec98c-29e1-46e6-8ebe-10443f4eb7c4/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success