useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 402
Signature: 402

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
407. Das kloster Otterberg giebt seine güter zu Oberfló'rsheim in erbbestand an Gotzo Rasor und seine ehefrau Metza. Worms 1326 dee. 16.
Source Regest: 
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 402, S. 364
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 402, S. 364

    Graphics: 
    x

    Iudices curie Wormat. Tenore presentium publice profite- mur, quod anno Domini h.ccc.xxvi. feria tertia post diem beate Lucie Virginis proxima constituti in presentia nostra Gotzo

    355

    Rasor de superiori Flersheim et Metza uxor sua legitima coram nobis sunt confessi, quod curiam et agros religiosorum virorum dominorum abbatis et conventus in Otterburg in teminis eius- dem ville sitos iuste conventionis tytulo hereditarie conduxerunt annuatim ipsam curiam pro censu septem unciarum Hallens. et agros pro quinquaginta maldris siliginis Wormat. mensure modo infrascripto assignandis, videlicet in festo beati Martini censum pecunie, et pensionem siliginis infra duo festa assump- tionis et nativitatis Virginis gloriose: hoc etiam adiecto, quod grando vel exercitus ipsum in parte vel in toto secundum terre consuetudinem excusabunt: hac etiam conditione interveniente, quod ipsi et eorum heredes si quid de censibus vel exactionibus contingeret dari de eisdem bonis et curia in futurum, hoc ipsi coniuges predicti vel heredes eorum post eos expedient, pen sionem et censum, ut predictum est, propter hoc minime mi norantes ; nec etiam eadem bona in posterum amplius dividen- tur, quam in duo, sed ad duos heredes solummodo transibunt, qui ipsa bona possidebunt, et de censu et pensione predictis religiosis forma et modo, ut prescriptum est, semper respon- debunt. Sunt etiam confessi coram nobis, quod pro eodem con tractu in perpetuum firmando de bonis suis propriis subpignora apposuerunt, et eadem coram iudicio et hubariis predicte ville Flersheim secundum consuetudinem ipsius iudicii communicate manu resignarunt; ad talem penam se obligantes, quod si ipsi vel eorum heredes in posterum, quod absit, in assignatione ipsius pensionis negligentes invenirentur, extunc ipsa curia cum omni emendatione sua et agri ipsorum religiosorum abbatis et conventus in Otterburg predictorum ipsis coniugibus et ipsorum heredibus, ut est dictum, Iocati cum subpignoribus appositis et resignatis per ipsos religiosos tollentur, quod vulgariter dicitur ufholen, et eis appropriabuntur, prout in ipsa villa communi- ter est consuetum, coutradictione predictorum coniugum пec non suorum heredum nichil in contrarium valitura.

    Est autem ipsa curia sita apud pistrinum et apud dominos de Domo Theutonica, pro cuius censu hec subpignora cum emendatione ipsius curie sunt obligata, videlicet duale agri, situm an Flanborner Anewende, consultaneum parochie de Flanborna. Situs autem agrorum, quos conduxerunt, talis est: Primo in superiori campo an Flanborner Anewende quatuor iugera, per quorum medium via Alzeiensis transit ; item unum

    23 *

    356

    quartale, quod Petrus Faber habuit; item duale an Kanelgasze, consultaneum dominis de Otterburg; item if. iuger in dem Marsteine, consultaneum Iohanni dicto Longe ; item unum iuger an der Hohenanewende, consultaneum Symoni filio Herburdi de Hoven; item unum iuger in Winkel prope semitam ville Steden, consultaneum dominis de Otterburg; item septem quartalia an Cellerwege, consultanea dominabus de Ramosa; item unum iuger, der do stozet in die sieben Virteil; item if. iuger an Cellerwege, consultaneum dominis de Flersheim ; item unum iuger, situm an dem Marstein, consultaneum dominis de Otterburg; item quadraginta tria iugera an dem Albesheimer Wege, daz do stozet an Ensilntheimer Wege. Item in inferiori campo in primis quatuor iugera in Winkel an Milvesheimer Wege, consultanea dominis de Otterburg; item novem quar talia in Milvesheimer Wege, consultanea dominis de Flersheim ; item if. iuger in Milvesheimer Marke, consultaneum dominis de Flersheim; item if. iuger vnder der Herstraszen, consul taneum dominabus de Ramosa; item duaTeTïrfTHíívesheimer Wege, consultaneum dicto Herdan armigero; item quinque quartalia an Hagilwuce Wege oben dran vf dem Mittebohel, consultanea dominis de Flersheim; item unum iuger hinder der Kirchin, consultaneum dominis de Flersheim; item duale an Gundramisheimer Gellerwege, consultaneum dominis de Flersheim ; item iif. iugera an Galger Wege, consultanea do minis de Flersheim; item octodecim iugera in Milvesheimer Marke, consultanea Herdan armigero ; item decem iugera vber Milvesheimer Wege, consultanea dominis de Flersheim; item duodecim iugera an dem Hagilwuce, consultanea dominis de Flersheim. Subpignora vero pro predicta pensione quinquaginta maldrorum apposita et obligata hoc modo sunt sita: In primis j iuger vf der Weiden, consultaneum dominis de Flersheim; item iif. iugera oben an Halttinstein, consultanea dominis de Flersheim ; item duo iugera vf Gundramisheimer Cellerwege vffe deme Riche. In quorum omnium testimonium presentem litteram sigillo dicte curie Wormat. ad preces et instantias per dictos coniuges nobis factas dedimus communitam. Actum anno Domini et die prenotatis.

    357

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.