Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 433, S. 404
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 433, S. 404


Universis presentes litteras inspecturis Iohannes de Rand ecken, cantor Nuhusensis, extra muros Wormatie, et canonicus Spirensium ecclesiarum, necnon rector ecclesie parochialis ville Uffenheim, Mogunt. dyecesis salutem in Domino. Noverit uni- versitas vestra, quod dudum bone memorie dominus Mathias archiepiscopus Mogunt. supradictam parochialem ecclesiam, cu ius tunc rector eramus, cum fructibus redditibus et proventibus ipsius, nobis voluntatem et consensum etiam ad hoc prestantibus, religiosis viris . . abbati et conventui monasterii Ottirburg et ipsi monasterio, ordinis Cysterc. dicte dyecesis, canonice incor- poravit et connexit ac univit, reservata congrua portione per petuo vicario inibi servituro, unde possit iura episcopalia sol vere et alia incumbentia ei onera supportare. Processu vero temporis dictam ecclesiam sic unitam in manibus honorabilis viri officialis domini prepositi ecclesie sancti Victoris extra mu ros Mogunt., in cuius archidyaconatu dicta ecclesia sita esse di- noscitur, pro anime nostre remedio et salute libere resignavimus et presentibus resignamus. In quorum testimonium presentes litteras scribi fecimus etieWri sigilli appensione muniri. Datum anno Domini m.ccc.xxxviii, sabbato ante dominicam, qua can- tatur Esto michi.
395
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 433, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/cefcccb9-d990-4c34-aab6-e1e32c51fd37/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success