Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 55, S. 53
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus B. Dei gratia Spirensis episcopus veritati fidem adhibere. Univer- sitati vestre notum facimus, quod Margaretha civis Spirensis, ministerialis nostra, que quondam vivente marito communicata manu cum ipso ecclesie de Otterburg omnia bona sua legave- rat, post mortem eiusdem mariti sui coram nobis apud Spiram idem factum renovando confirmavit et confirmando renovavit, cum predicta bona sua predicte ecclesie rursum devote larga manu legaviU Huius rei testes sunt Lutfridus abbas sancti Lamperti, C. maioris ecclesie et Conradus de Danne prepositi, Bertholdus de Honart cauonicus prelate maioris ecclesie et alii quam plures,- qui presentes merunt.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 55, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterOtterberg/cf748659-96ad-481c-bc6d-529149c45ac7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success