Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 239, S. 197
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 239, S. 197

Gerhardus Dei gratia prepositus ecclesie sancti Pauli, et Eberhardus canonicus ecclesie Wormatiensis, Rupertus et Hein- ricus de Beymburg comites irsuti fratres. Notum esse volumus universis presentem litteram inspecturis, quod nos in reme- dium anime pie memorie Lyse, matris nostre, nec non anima- rum nostrarum sedecim maldra siliginis in villa Gugenheim ecclesie et.. conventui in Otterburg legavimus et contulimus in perpetuum libere possidenda; ita tamen quod quandocun- que dicto conventui triginta duas marcas denariorum Coloniens. assignabimus, dicta annona ad nos et in usus nostros sine dolo et fraude libere revertetur, pro qua pecunia ipse con- ventus redditus eis competentes sine qualibet dilatione quan- docunque poterunt inveniri, per quos in anniversario dicte ma tris nostre plenum servitium haberi potuerit, comparabunt. Ut dicta legatio roboris habeat firmitatem, nos Gerhardus prepo situs et Rupertus sigilla nostra presentibus duximus apponenda ; et quia nos Eberhardus et Heinricus sigilla propria non ha- bemus, sigillis fratrum nostrorum predictorum usi sumus. Da tum anno Domini m.cclxxxix. feria vi. post Philippi et Iacobi.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/e6f9d214-1494-4c74-ad95-24e6559de9af/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success