Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 109, S. 93
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 109, S. 93


Ego Emercho miles dictus Pincerna de Elbenstein et uxor mea Gysela. Tenore presentium universis presentibus et fu- turis völumus esse notum, quod considerata nostrarum nec non et omnium parentum nostrorum animarum salute viris religio- sis, in Christo nobis speciali favore et gratia diligendis, com municata manu, liberorum nostrorum assensu voluntario me diante, tres iurnales viniferos sitos in Dydensheim ecclesie Otterburgensis, incessanter die noctuque domino famulantibus ibidem, in solatium, remota omni contradictione nostrorum heredum perpetuo dedimus proventuros. Animalibus quoque eprundem cuiuscunque generis seu etatis in querendis pascuis, aquis, glandibus et nemoribus iuxta Elbenstein ac circumqua- que per totam nostri dominii iurisdictionem liberam et quie- tam presentibus sollempniter contulimus evagationem. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentem litteram me- moratis sigillo proprio tradidimus roboratam. Actum et datum anno Domini m cc.liii.
6 *
84
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 109, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/eb0509a3-a5f5-4026-a32a-ac82a1b2e33f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success