Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 413, S. 377
Urkundenbuch des Klosters Otterberg in der Rheinpfalz, Nr. 413, S. 377


Victoriosissimo et gloriosissimo domino Romanorum impe- ratori Hermannus, dominus in Hoenfels, et Kunegundis, uxor sua legitima, cum omni subiectione, ad quelibet eius benepla- cita voluntarium famulatum. Cum monasterium in Ottirburg, ordinis Cysterc. Mogunt. dyecesis, quod nos ob religionis cla- rissime excellentiam multo complectimur affectu, sicut et paren tes et progenitores nostri ipsum locum semper dilexerunt, et sepulturas suas illic elegerunt, sic ex causis rationabilibus et notoriis multis debitis pregravatum et quasi in desperationem positum, nos ipsorum paupertati et penurie succurrere cupien- tes, duas ecclesias parochiales cum una cappella attinente in villa Nerstein iuxta Oppenheim sitas, quarum ius patronatus in feodo de vestra gratia possidemus, ipsis in subsidium donare et conferre decrevimus; si tamen vestre maiestatis imperialis excellentia consentire, confirmare et annuere dignaretur. Unde cum vos semper fueritis divini cultus et religionis studiosus et diligens augmentator, pari voto et unanimi consensu vobis bu- militer supplicamus, quatenus talem donationem propter Deum et pro salute anime vestre et omnium progenitorum vestrorum velitis vestra auctoritate imperiali ratificare et approbare, et nichilominus easdem ecclesias ipsis religiosis appropriando viris patentibus litteris confirmare. Quod si vestra ingenua benigni- tas complere decuerit, per presentes litteras omne ius nostrum, quod hactenus habuimus in ipsis et habemus, in manus vestras communicata manu libere resignamus, ut eisdem religiosis per vos pie et devote et liberaliser condonetur. Hoc scientes, quod in aliis bonis, videlicet in Germersheim de iure castrensi et etiam de aliis bonis quam plurimis, que de gratia vestra in
368
feodo habemus, vobis nichilominus sumus adstricti ad homagii servitutem, immo ultra debitum in perpetuum nos invenietis ad vestram servitutem promciores. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Et ego Hermannus predictus sub iuramento fidelitatis, quo vestre imperiali ma- iestati sum astrictus, recognosco, quod aliud sigillum non ba beo, nec aliud facere intendo, nisi prius dignitatem consequar militarem. Datum anno Domini m.ccc.xxx. in dominica Invocavit.
Urkundenbuch des Klosters Otterberg, ed. Frey, 1845 (Google data) 413, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterOtterberg/eedc0f29-9fee-4731-896e-d09512ade071/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success